Skip to main content

DE VIRIS ILLVSTRIBVS

Aulus Gellius in librō cui titulus est “Noctēs Atticae” vitās clārōrum virōrum scrīpsit quās ex “Chronicīs”, ubi continentur rēs singulīs annīs gestās, excerpsit. Neque ab Homērō, sed ā Solōne
incipit librum quoniam ille ante conditam Rōmam vīxit. Solō Athēniēnsium lēgēs scrīpsit dum Rōmae Tarquinius Prīscus rēgnābat.

Tarquiniō Superbō rēgnante, Hipparchus tyrannus Athēnīs ab Aristogītone et Harmodiō occīsus est. Et post paucōs annōs Marathōne Persae ab Athēniēnsibus, Miltiade duce, victī sunt. Rōmae autem in eā tempestāte Cn. Mārcius Coriolānus ad Volscōs dēscīvit quoniam tribunī quōs plēbēiī sibi creāvērunt, eum vēxāvērunt.

Aliquot deinde annīs post classis Persārum ā Themistocle duce victa est ad Salamīna. Eādem tempestāte Rōmae decemvirī XII lēgum tabulās cōnscrīpsērunt.  In iīs temporibus Thūcydidēs histōricus bellum māximum inter Graecōs Peloponnēsiacum memoriae trādidit. Aeschylus, Sophoclēs et Euripidēs poētae tragoediās scrīpsērunt. Inter haec tempora Sōcratēs Athēniēnsis in carcere venēnō sumendō capite damnātus est. Haud multō posteā Rōmae M. Mānlius, quī Gallōs dē Capitoliō dēpulerat, rēgnum affectāre voluit quamobrem capitis damnātus ē saxō Tarpēiō est.

Philippus, rēx Macedoniae, pater Alexandrī Magnī fuit, quī rēgnum adeptus in Asiam trānsgressus est ad Persās subigendōs. Alexander ūndecim annōs rēgnavit. Platō et Aristotelēs philosophī clarissimī Graecī fuērunt. Cum hic mortem obiit Rōmānī contrā Samnītēs gerēbant. Post hoc bellum, sub iugum Rōmānī cōnsulēs missī sunt. Annō deinde post  Publius Cornēlius Rūfīnus, cum decem librās pondō argentī factī cēnae grātiā habēret, ā cēnsōribus Senātū motus est.

A. Claudiō, M. Fulviō Flaccō cōnsulibus bellum prīmum adversum Poenōs coeptum est. Annō post S. Carvilius Ruga dīvortium fēcit cum uxōre quia ea sterilis erat. Plautus et Terentius comoediās, Menandrum Graecum secūtī, Pacuvius tragoedias apud Rōmānōs scrīpsērunt. Sed hī omnēs post bellum Poenōrum secundum floruērunt, quod fīnem comentariī suī A. Gellius prōposuit.

In librīs suīs A. Gellius quoque narrat historiam dē anū hospitā quae rēgī Tarquiniō Superbō IX librōs, quōs ōrācula dīvīnā esse dīcēbāt obtulit. Rēx vērō nōn omnēs librōs ēmit quia pretium quod anus postulāvit nimium atque immēnsum fuit. Cum rēx librōs emere recūsāret fēmina prīmō trēs librōs, deinde alterōs trēs in foculō ante rēgis oculōs deussit. Tandem rēx ultimōs trēs librōs eōdem pretiō, quod prō omnibus anus poposcerat, mercātus est. Hi librī, Sibylīnī quī vocantur, in sacrārium conditī, servantur.

A. Gellius tandem nōbīs narrat quid mulierēs non iūrāverint per Herculem. Haec est causa: quia ā sacrificiīs in honōre eius deī abstinēbant. Ergō iūs iūrandum fēminārum proprium per Castōrem est.

(Summam ex capitulō XLVII librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)