Skip to main content

SABINAE RAPTAE

Rōmulus, rēx factus, līctōrēs fascēs et secūres gerentēs ac vestem purpuream, insignia imperiī sūmpsit. Ut novōs cīvēs alliceret multitudinem fīnitōrum in urbem accēpit et sub monte Capitōlīnō inter duōs lūcōs asȳlum aperuit. Cum līberī tum servī eō perfugēre. Item centum crēavit senātōrēs.

Cīvibus vērō Rōmānīs, quod vicīnae gentēs cōnūbia cum iīs nōlēbant, uxōrēs deerant. Itaque societātem et cōnubium cum fīnitimīs petīvēre legātōs ad eōs mittendō. Sed aliae gentēs Rōmānam lēgatiōnem dīmīsērunt cum tantam molem in mediō crescentem metuerent. Tunc Rōmulus lūdicrum certāmen parāvit eō cōnsiliō, ut magnus fīnitimōrum numerus Rōmam convēnīret. Advenae convocātī quōmodo tam breviter rēs Rōmāna crēvisset mīrābantur. Dum hospitēs lūdōs spectant, Rōmāna iuventūs virginēs rapuit.  Neque parentēs inermēs fīliās dēfendere potuēre sed inde aufūgēre. Inter pugnam rēx Rōmulus virginibus blanda verba dīcendō et mātrimonium ac līberōs polliciendō animōs Sabinārum mītigābat. Parentēs civēs suōs concitābant et bellum contrā Rōmam parābant.

Caenīnēnsēs, ūna ex Latīnīs gentibus, nimis impatientēs, prīmum impetum sōlī in agrum Rōmānum fēcēre.  Rōmulus eōrum exercitum fugāvit ac ducem in proeliō obtruncāvit et spoliāvit. Prōrsus in Capitolium ēscendit ibique spōlia opīma ad quercum sacram dēposuit atque Iōvī Feretriō templum vōvit. Usque ā Rōmulō ad Augustum bīna tantum spolia opīma capta sunt.

Oppidīs suīs captīs parentēs ac frātrēs raptārum Rōmam migrāvēre. Inde novissimō bellō ortō,  Sabīnī, cum arcem Rōmānam vī capere nōn possent, fēminae cuidam, nōmine Tarpēiae, quae armillās aureās Sabinōrum cupiēbat, prōmīsērunt sīcut praemium eī dare quod in sinistrīs manibus habērent sī hominēs armātōs in arcem acciperet.  Sabīnī vērō, in arcem dolō acceptī, scūtis in eam coniciendīs prō dōnīs, Tarpēiam nēcāvēre.

Posterō diē uterque exercitus ad pugnandum parātus erat. Dux Rōmānōrum, Hostius Hostīlius, inīquō locō pugnāns interfectus est, quā dē causā Rōmānī sub monte Capitōlīnō fugātī sunt. Itaque Rōmulus ut fugam Rōmānōrum sisteret ā Iove auxilium postulāvit atque eī templum vōvit. Post Rōmulī precēs cunctus Rōmānōrum exercitus, tamquam caelestī vōce iussus, resistere coepit et pugnam renovāvit. Globus ferōcissimōrum iuvenum, Rōmulō dūcente, impetum in Mettium fēcit eumque ex equō pepulit. Prōrsus, renovātō proeliō rēs Rōmāna superior fuit.

Tunc mulierēs raptae sē inter tela patrium et virōrum volantia intulēre ac aciēs inimīcās dīvīsēre. Uterque dux permōtus foedus fēcit eā lege: ut ūnum ex duōbus fieret rēgnum tōtumque imperium Rōmam moverētur ac, ut Sabīnī quoque aliquid acciperent, Rōmānī appellātī sunt Quirītēs ā Curibus, Sabīnōrum oppidō. Inde, in trīgintā quidem cūriās populō dīvīsō, rēx Rōmulus cūriīs nōmina fēminārum Sabinārum iīs impōsuit. Item ipse trēs equitum centuriās cōnscrīpsit: Rammēnsēs, Titiēnsēs Lucerēsque.

Quibusdam annīs trānsactīs rēx Tatius in urbe Lāviniō interfectus est. Neque Rōmulus eius mortem aegrē tūlit cum īnfīdam societātem rēgnī suspicābātur. Fīdēnātēs rem Rōmānam nimis augēre videntēs, urbem vīcīnam timēbant ac bellum īnferre properāvērunt. Itaque dum Fidēnātēs magnō cum pavōre agrum Rōmānum populābantur, Rōmānī ex locīs occultīs impetum in latus hostium fēcēre. Inde equitātus Rōmānus, dum Fīdēnātēs terga vertēbant atque oppidum repetēbant, priusquam portae claudererentur sīcut ūnō agmine in oppidum irrūpēre. Vēientibus victīs, Rōmulus eōrum urbem nōn cēpit quod mūrīsque sitūque ipsō munīta erat. Itaque post clādem Etrūscī pācem petītum lēgatiōnem Rōmam mīsērunt.

Ā Rōmulī rēgnō tantum valuit urbs ut XL annōs pācem tūtam habēret Rōma. Neque Rēx nimis acceptus erat inter patriciōs, quamobrem CCC Celerēs -equitēs armātos- domī mīlitiaeque eum cūstōdiēbant. Mūltitūdinī plēbēium vērō, et praesertim mīlitibus acceptisimus fuit.

Tandem cum in Campō Mārtiō Rōmulus cōntiōnem cōram mīlitibus habēret, tempestāte ōrta, rēx ē turbae cōnspectū ēvānuit. Cum sēdēs rēgia vacua vīsa sit, senātōres Rōmulum ā caelstibus in excelsum raptum esse affirmābant. Neque hoc omnēs crēdēbant, cum aliquī rēgem ā patribus interēmptum esse cēnsērent. Senātor quīdam, Proculus Iūlius nōmine, nārrāvit Rōmulum sibi obvium fuisse eō cōnsiliō nē plēbēiī illum rūmōrem crēderent. Item Rōmulus Prōculum iussit cīvibus suīs nūntiāre Rōmam ōlim caput orbis terrārum fore. Posteā in colle Quirīnālī fānum dīvō Rōmulō, quī Quirīnus appellātus est, dēdicāvēre.

(Summam ex capitulō XLII librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
discipulus Alvarus Nicaraguensis, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)