Skip to main content

AB VRBE CONDITA

Trōiānī profugī tandem post multōs errōrēs ac discrimina rērum ēgressī sunt in agrō Latīnō circum oppidum Laurentum. Initiō cum praedam hīc agerent Latīnus Rēx Aborīginēsque armātī ut vim advenārum pellerent ex urbe atque agrīs concurrērunt. Aciēbus īnstrūctīs, Latīnus , ante pugnam coortam, Aenēam interrōgāvit quis esset, unde venīret et quid quaereret. Respōnsō Aenēae audītō, Latīnōrum rēx, dextrā datā, amīcitiam cum Aenēā fēcit Dardaniōsque in societātem accēpit. Latīnō ūna fīlia erat, iam mātūra virō, nōmine Lāvīnia, quae Turnō, rēgī Rutulōrum, spōnsa erat neque is Lāvīniam uxōrem dūxit cum Latīnus illam Aenēae in mātrimōnium dedisset. Turnus, hanc iniūriam molestē patiēns, Latīnōs bellum intulit. Ē quō proeliō Latīnī, etsī victōrēs, trīstēs abiērunt quod ducem suum āmīsērunt. Itaque Aenēas, sōlus rēx factus animōs Aborīginum conciliāre conātus est appelandō ambās gentēs eōdem nōminē “Latīnōs”.

Victī Turnus rutulīque ad Mezentium, rēgem Etrūscōrum, cōnfugērunt, neque Etrūscī Latīnōs proeliō vincere potuērunt, quamquam post eam pugnam Aenēae nusquam appāruit. Inter pueritiam Ascaniī, Lavīnia rēgnāvit neque certum est utra māter Ascaniī esset, Creūsane an Lāvīnia. Sub Albānō monte Ascanius novam urbem condidit, nōmine Albam Longam. Tunc temporis fluvius Albula, quam nunc Tiberim apellāmus, fīnis erat Latīnōrum Etrūscōrumque.

Cum Ascaniī fīlius, casū in silvīs nātus sit, rēgibus Albānīs posteā id cognōmen mānsit. Quibusdam annīs post, Proca Albam regnāvit duōsque habuit fīliōs, maiōrem Numitōrem nōmine, minōrem Amūlium. Hic regnāvit, cum illum pelleret contrā spontem patris. Sīc Amūlius factus est rēx et, nē posterī Numitōris regnārent, stirpem frātris virīlis interēmit atque frātris fīliam, Rēam Silviam, virginem Vestālem lēgit, eō cōnsiliō ut spem partūs eī adimeret.

Sed virgō, vī compressa, geminōs peperit fīliōs et Martem patrem eōrum esse prō certō asseruit. Amūlius rēx quibusdam servīs imperāvit ut īnfāntēs in amnis cursum mitterentur. Sed famulī, cum flūmen super rīpās effūsum esset, in proximō lacū exposuērunt puerōs, inde, postquam aqua recēdit, servātī sunt ā lupā mītī quae etiam iīs ūbera obtulit ut lacte suō aleret. Eam īnfantēs alentem et lambentem Fastulus, pāstor rēgius, invēnit, quī tandem ambōs puerōs sēcum apud sē dūxit et Larentiae uxōrī ēducandōs dedit.

Cum Rōmulus et Remus adulēscentēs essent, nē sēgnēs manērent per saltūs vēnābāntur atque latrōnēs praedābantur. Remus vērō ā latrōnibus captus est et rēgī Amūliō trāditus. Latrōnēs eōs accūsāvērunt dē impetibus in Numitōris agrum faciendīs. Neque Numitor Remum sibi dēditum pūnīvit, quod eum nepōtem suum servātum esse suspicābātur cum geminōs esse frātrēs audīvisset. Item Faustulus sē fīliōs rēgiōs ēducāre crēdēbat cum īnfantēs expositōs esse iussū rēgis audīvisset eōdem tempore quō ipse fratrēs geminōs ā lupā sustulisset. Rōmulus Remusque, orīgine suō cōgnitō, cum parvā pāstōrum manū Albae rēgum oppugnāvērunt atque, Amūliō rēge obtruncātō, Numitor eōrum avus iterum rēx factus est.

Geminī in locīs ubi expōsitī atque edūcātī erant novam urbem condere cōnstituērunt sed foedum certāmen inter frātrēs ortum est prae imperī cupiditāte itaque deōs cōnsuluērunt avēs aspiciendō. Remō igitur VI vulturēs auspiciō vēnit. Rōmulō vērō dī favēre vīsī sunt cum duplex numerus eī appāruērunt. Ante diem XI Kalendās Māiās in colle Palātīnō Rōmulus urbem condidit. Rēmus frātris opus dērīsit, cum ille nova moenia trānsīleret et Rōmulus īrā amēns fratrem occīdit. Tunc Rōmulus Graecō rītū Herculī sacrivicāvit, sequēns Evandrum quī lla sacra īnstituit.

Cum Herculēs nandō Tiberim amnen trānsīret, armentum suum prae sē ēgisse dīcitur. Sed dum ipse dormiēbat, Cācus, pāstor ferōx ac superbus, bovēs eius pulcherrimās ē grege rapuit et praedam in spēluncam suam cēlāvit. Eās aversās caudīs trāxit eō cōnsiliō, nē vestigia boum Herculem ad spelūncam dūcerent. Sed ille bovēs abditās, cum vaccae īn antrō inclūsae mūgīre inciperent, repperit. Tunc Herculēs Cācum clāvā ictum interfēcit. Ibi Euander, rēx ex Arcadiā prōfugus, Herculem salvēre iussit atque prōmīsit eum in numerō deōrum adfore.

(Summam ex capitulō XLI librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
discipulus Alvarus Nicaraguensis, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)