Skip to main content

SIC IVVAT IRE SVB VMBRAS

Iam Dīdō rēgīna in caecō amōre flagrābat neque propter cūrīs placidē dormīre poterat dum magna Aenēae virtus in animō versābātur. Itaque prīmā lūce ortā Annae sorōrī amōrem suum cōnfessa est, etsī illī certum erat nūllī virō iterum nūbere, cum prīmō amōrī Sychaeō coniugī prōmīteret iterum in matrimōnium nōn sē dūcī.

Neque Anna soror rēginae suāsit ut novō amōrī repugnāret sed ducis Troianīs placitum amōrem acciperet.  Praetereā Anna dīxit circā Karthaginem Gaetūlos et Numidās, bellicōsās gentēs, habitāre, quī urbem et novum regnum minābantur. Templa Anna soror et Dīdō rēgīna adiērunt ut sacrifficia facerent et veniam ā dīs peterent. Illīc Dīdō Aenēae monstrāvit opulentiam et magnificentiam urbis suī atque nova aedificia Poenīs extruenda. Deinde, cum  labōrēs Trōiānōrum rūrsus audīre vellet, rēgīna convīvium Aenēae parāvit. Postquam Aenēās vērō dīsgressus est, Dīdō sōla super Aenēae lectō mānsit ducemque Trōiānum absentem audiēns et vidēns.

Posterō diē Aenēās Dīdōne comitātus vēnātum iit. Puer Ascanius aprōs lenōnēsve quaerēbat cum Dīdō et Aenēās in spēluncam dēvēnērut ob tonitrum et imbrem grandine mixtum. Eō Iūnō amantēs dūxit ubi malōrum rēgīnae atque mortis prīma fuit causa. At Fāma, mōnstrum horrendum, variō sermōne, facta nova ad aurēs hominum dedit vēra ac falsa narrāns: eōs in luxū vīvere turpī cupīdine captōs! Cum rēx deōrum Aenēam in Āfricā morārī audīvisset, Mercurium fīlium et nuntium suum Karthāginem dēmīsit eī mandāns ut Aenēam in Italiam navigāre iubēret. Illīc Mercurius Aenēam invēnit uxōrium, oblītum rēgnī rērumque suārum, amictū purpureō indūtum, novam arcem aedificantem. Dux Dardanium attonitus sē interrogābat quid ageret et quibus verbīs rēgīnam furentem discesum suum expōneret. Postrēmō sociīs suīs mandāvit ut classem clam ōrnārent, arma parārent sociōsque ad lītora cōgerent.

Trōiānī igitur hieme nāvigāre parābant, quod cōnsilium Dīdō per fāmam cōgnōverat. Tunc rēgīna hospitum suum ōrāvit ut suī miserērētur et mentem mūtāret. Adhūc illa nē Pygmaliōn moenia sua dēstrueret neu Iarbās, rēx Gaetūlōrum sē captam abdūceret timēbat. Aenēās et Dīdō nōn coniugēs sed amantēs erant nec Aenēās eī coniugium pōmīserat. Ergō dux Trōiānōrum in Italiam proficiscī cupiēbat cum mandata deōrum eī oboedienda essent. Dīdō putābat sibi grātiam referendam esse quod Trōiānōs servāverat. Illa amēns et īrā accēnsa sē sperāre dīxit Aenēam mortem in mediīs scopulīs inventūrum esse. Ad quae Aenēās nihil respondit quia rēgīna medium sermōnem abrūpit atque aegra ex oculīs eius aufūgit. Tandem in thalamum marmoreum famulae collāpsam Dīdōnem tulērunt.

Trōiānī studiōsē laborantēs nāvēs refēcērunt itaque deōrum mandāta exsecūtī sunt. Tunc Dīdō, ē summā arce prōspiciēns ōram maritimam et pontum multitūdine hominum et nāvium miscērī vīdit.  Aenēās vērō nec precibus nec rēgīnae flētibus commōtus est.  Multa signa Phoenīssam terrēbant: vātum praedicta, vīnum in cruōrem factum dum sacrificium faciēbat ac vōx phantasmatis Sychaeī coniugis noctū eam apellantem. Tum īnfēlīx mulier mortem sibi dare cōnstituit cum vīta eam taedēret. Sorōrem igitur suam rogāvit ut in interiōre sub dīvō rēgiā rogum ērēxerit quō omnēs exuviās Anēae colligeret ad incendendās parātās. Anna soror iussa Dīdōnis perfēcit īnscia sē exsequiās parāre. Itaque Dīdō deōs īnferōs iuxtā altāria precābātur dum saga crīnibus passīs eōs invōcābat. Noctū dum omnēs placidē quietī sē dabant regīna dormīre nōn poterat sed solicitudinēs suās renovābat inter amōrem et īram permīxtās. Sed cīvēs suōs urbem novam relinquere iubēre recusābat. Aenēae vērō Mercurius, deōrum nuntius, apparuit in somniō eī imperāns ut morās rumperet et fugam festināret ac navium fūnēs incīderet.

Prīmā aurōrā Dīdo ex altā turrī classem Trōiānōrum procēdentem prōspexit. At nihil fēcit ut nāvēs cursū prohibēret, tantum dīxit sē potuisse Aenēam et Ascanium occīdere facēsque in castra ferre ac īliacam classem incendere. Tunc Iūnōnem Furiāsque ultrīcēs invocāns īnfīdō Aenēae optāvit nē pacem in rēgnō eius fruerētur ac ante diem īnsepultus caderet. Item precāta est ut dux Trōiānus bellō ex fīnibus suīs pellerētur et caderet īnsepultus ante diem. Postrēmō stirpem Poenōrum futūram hortāta est ut odiō aeternō in posterōs Rōmānōrum exercērent ultorque quīdam ex Karthāginiēnsum ossibus exorīrētur, scīlicet, Hamilcaris Barcae fīlius, Hannibal. Haec locūta, postquam rogum ascendit, ēnsem ēdūxit et sē interfēcit, novissima verba sua dīcēns: “Sīc, iuvat īre sub umbrās!” Cīvēs comitēsque eius omnēs conclāmāvērut idem ac sī mulierum gemitus ululātusque ad altissimōrum ātrium tecta resonāret, nōn aliter quam sī ipsa Karthāgō ab hostibus capta esset.

Tunc Aenēās, Karthāginem respiciēns moenia Karthāginis et īnfēlīcis Dīdōnis flammās collūcentēs vīdit. Inde cum nūlla terra iam vidērētur, ventīs compulsae, carīnae Trōiānae in Siciliam vectae sunt ubi iterum ā rēge Acestē  fessī Trōīanī anīmō benēvolō exceptī sunt. In Siciliā ludōs magnificōs in honōrem patris īnstituit, quī mortuus est ante ūnum annum. Illīc plēraeque mulierēs relictae sunt cum nāvēs incendissent quia fessae erant nāvigandō. Inde tandem Aenēās cum fortissimīs socciīs in Campāniam profectus est. Ibi Sibylla vātēs, quae rēs futūrās predicere poterat, Aeneam secum ad īnferōs dūxit ubi pater Anchīsēs fīliō suō multa narrāvit de futūro imperiō Rōmānō eīque ostendit imāginēs clārissimōrum Rōmānōrum usque ad Iūlium Caesarem.

(Summam ex capitulō XL librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
discipulus Alvarus Nicaraguensis, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)