Skip to main content

POMPEIVS MAGNVS

Bellum sociīs Rōmānōrum ā rēgibus Mithridāte et Tigrāne in Asiā illātum est. Dē quō equitibus Rōmānīs nōnnūllōs Bythyniae prōvinciae vīcōs dēpopulātōs esse, Cappadociam in diciōne inimicōrum in epistulīs nūntiābātur. L. Lūcullus, cum magnās rēs gessisset, ab illō discessit. Sociī igitur et civēs ā Rōmānīs imperātōrem ūnum Pompēium dēposcēbant et expetēbant.

In bellō Mithridāticō haec in discrīmine erant: cum Populī Rōmānī mīlitāris dignitās, tum sociōrum salūs atque multōrum cīvium bona. Tandem vectīgālia quae certissima et māxima ab īis provinciīs accipiēbantur. Mithridātēs Rēx etiam puniendus erat, quī ūnō diē, ūnō imperiō, octōgintā mīlia cīvium Rōmānōrum trucīdandōs cūrāverat.

Prīmum L. Sulla et L. Mūrēna dē Mithridāte triumphāvērunt neque, mātūrius ambō in Italiam revocātī, rēgem ex imperiō eius expulērunt. Itaque iste, ut in duōbus locīs dīversīs Rōmānī exercitūs dīviderēntur, copiīs parātīs ōrnātāque classe, cum aggredī vicīnās gentēs simulāvit, tum in Hispāniam lēgātōs ad Sertōrium mīsit postulātum ut rebellāret. Sed bellō Hipāniēnsī Cn. Pompēius, singulārī virtūte, fīnem dedit. L. Lūcullus, post variās et magnās victōriās, Mithridātem superāre nōn potuit cum ā bellō Rōmam revocātus esset.

Ōlim Rōmānī Corinthum dēlēverunt quia mercatōrēs et nāviculāriī suī iniūriōsē tractātī ab Achāiīs sunt. Nunc Cicerō, prō crimine in ipsōs lēgātōs, suppliciīs interfectōs, idem postulābat.

Cappadociae rēx, Ariobarzānēs, ā Mithridāte pulsus est. Itaque duo rēgēs tōtī Asiae imminēbant, Mithridātēs ipse et Tigrānēs, socer suus et Armeniae dominus. Rōmānōrum sociī, cum Senātum, quī M’. Acīlium Glabriōnem dūcem mīserat, offendere verērentur, imperātōrem novum poscere nōn audēbant. 

Pompēius, vir clēmēns atque hūmānissimūs, in Asiam advēnerat ad bellum pīrāticum gerendum, quō adventū hostēs Rōmānōrum impetūs suōs reprehendērunt. Cīvitātēs Asiae, quod iīs līberē loquī nōn licēbat, ā Rōmānīs petēbant ut sē exīstimārent tam dignōs sīcut cēterōs sociōs et Pompeium ad salūtem suam committerent. 

Namque iam anteā Rōmānī ad beneficium sociōrum bella contrā Antiochum, Philippum, Aetōlōs et Poenōs gesserant, in bellō Mithridāticō vērō, sociōrum salūs studiosius defendenda erat, cum ob Imperiī Rōmānī dignitātem, tum ut vectīgālia ex opīmā et ūberrimā terrā Asiae, solverentur.

Quia, cum hostēs appropinquant, mercatōres discēdunt, armenta pecuumque gregēs āmoventur, agrī arātrīs nōn coluntur, quae omnia nūllum vectīgal exercī posse significant. Etiam pūblicānōs, quibus officium est vectīgalia pēnsitāre et exercēre, formīdō accipit cum perbrevis hostium excursiō tōtīus annī vectīgal hīs adimere possit. Itaque in Mithridāticō bellō nōn tantum vectīgālibus et sociīs cōnsulēbant sed ipsae Rōmae cum Reī Publicae fortūna atque civium sēiūngī nōn posset. 

Bellum Mithridāticum, ob magnitūdinem suam, Cicerōnī, necessārium vidēbātur, pertimēscendum nōn item. Quīn etiam dē L. Lūcūllō magna laus dīcī debēre. Istum, sānē, Cyzicum, urbem Rōmānīs amīcissimam ā Mithridāte obsessam līberāvisse. Deinde porrō classem Sertōriānam dēmersisse atque in Pontō exercitum inimicōrum māximum multīs proeliīs superāvisse, viam ad Pontum patefēcisse, oppida Sinōpen et Amīssum spoliāvisse, rēgem tandem ē patriā pepulisse. 

Ex regnō suō pulsus Mithridātēs thēsaurōs ex Asiā dīreptōs in Pontō relīquit atque ad Armeniam, Tigrānis rēgnum, profūgit. Ibi hic, misericōrdiā commōtus, illum fugientem cōnsōlātus atque adhortātus est. Tum dēmum L. Lūcullus cum exercitū in Armeniam vēnit ubi in proeliīs victōriās reportāvit et urbem Tigrānocertam expugnāvit, dum per animōs barbarōrum opīniō pervāsit Rōmānōs fānum opulentissimum et sacerrimum dīreptūrōs esse. Itaque māximō timōre et ardōre concitātī illī prō patriā simul atque deīs pugnābant, Rōmānī mīlitēs vērō, quia tam longinquī ab urbe suā abessent, ultrā prōgredī nolēbant. 

Intereā Mithridātēs auxilia ex rēgibus vīcīnīs collēgit atque, cum in rēgnum suum rediisset, dūcem Rōmānum Fabium, quem ibi Lucullus reliquerat, vīcit. Quī, cum Senātus eum ā bellō revocāret atque imperāret ut mīlitēs dīmītterentur, huic calamitātī medērī nōn potuit. Altera exercitūs Rōmānī pars M’. Glabrionī trādita est. 

Hōc locō Cīcerō multa praeterit nē mentiōnem faciat calamitātis atque ut per sē ipsōs senātōres strāgem excogitent.

Porrō ōrātiō agitur dē imperātōre dēligendō, quae dēlīberātiō Cicerōnī, cum huic bellō imperatōrem summum mittere opus esset ac tantum virum cīvitās ūnum Cn. Pompēium habēret, haud difficilis vidēbātur. Huic scīlicet, cum scientia reī mīlitāris, virtūs, auctōritās, fēlicitās inerant, tum ā prīmā adulēscentiā imperātor factus, perītus in variīs generibus bellī erat: cīvīlī, Āfricānō, Hispāniēnsī, servīlī, pirāticō, atque ex omnibus semper victor redierat.

Pompeiō virtūtēs erant fortitūdō, industria, celeritās, cōnsilium. Testēs eārum affert Cicerō victōriās in Italiā cum Āfricā, Hispaniā, Siciliā, Galliā atque universīs maritimīs ōrīs, ubi ante pīrāticum bellum sociī Rōmānōrum, īnsulae et vectīgālia dēfendī nōn poterant. Quīn etiam praedōnēs ad ōstium Tiberīnum appropinquāre audēbant.

Pompēius vērō, haud secundā tempestāte, ad Siciliam, Āfricam, Sardiniam nāvigāvit ut frūmentāria subsidia Reī Pūblicae recuperāret. Inde tōtam Hispāniam et Galliam Trānsalpīnam praesidiīs cōnfirmāvit, etiam nāvibus Achāiam et Graeciam. Prōtinus, duōbus Italiae maribus tūtīs, 
ad Ciliciam adiungendam Brundisiō profectus est, quod post tantum XLIX dīes perfēcit. 

Praetereā Cicerō arbitrābātur innocentiam, temperantiam, fidem, facilitātem, ingenium et hūmānitātem in imperātōre quaerendās esse virtūtēs. Quās facilius intellegī possunt ex contentiōne cum cēterīs quam ex ipsō Pompeiō.

Quia avārissimī Rōmānī imperātōrēs magis sīcut vēnāliciī aut mercātōrēs agēbant neque copiās suās rapīnā bonōrum privātōrum prohibēbant. Itaque sociīs māximās calamitātēs afferēbant. Cicerō vērō neminem palam nōmināvit nē aliquis eī vitia memorantī īrāscerētur. Exercitūs Rōmānī igitur nōn tantum multās hostium urbēs dēlēvērunt sed etiam sociōrum cīvitātēs cum imperātōres neque sē ipsōs ab avaritiā neque suōs mīlitēs hībernantēs ā praedatiōne et populatiōne continēre possent. 

Pompēiī mīlitēs in Asiā, cum pervēnerint, neque manū nē vestīgiō quidem incolīs, quī hostēs nōn essent, nocuērunt. Cēterī vērō imperātōrēs in voluptatem querendō, urbēs nobilissimās vīsendō, signa et tabulās et cētera Graecōrum ōrnāmenta rapiendō, remorārī solēbant. Nōn item Cn. Pompēius, quī numquam ab itinere aut cōnsiliō dēflēxerat, quam ob rem celerius quam cēterī imperātōrēs prōgredī potuit. 

Praetereā cum in dignitāte ad prīncipēs excellere vidēbātur tum par in facilitāte ad īnfimīs erat, quod aditūs prīvātōrum ad eum facilēs  et querimōniās dē aliōrum iniūriīs līberās esse dīcebant.

Pompēiō bellō pīrāticō praepositō, pretium reī frūmentariae, quod propter summam inōpiam carissimum erat, repente, tantunmodo nomine eius Romae auditō, minuit. Item in Asiā ad adventū Pompeiī effectum est ut sociī Rōmānōrum sēcum hortātī Mithridātem continērent Tigrānisque in Asiam minae retardārentur. Cicerō igitur spērābat Pompēium virtūte ac auctoritāte suā sociōs et vectīgaliā cōnservātūrum esse.

Cicerō duābus causīs timidē et pauca dē fēlīcitāte dīcere putābat: prīma quia nēmō de suā fortūnā certus esse potest, altera quod ea dē divīnā pendet postestāte. Praetereā nōn sōlā virtūte summī Rōmānī imperātōrēs magnās gestās fecērunt, immō verō fortūnā dīvīnitus adiuvante.  

Dē Pompēiī fēlīcitāte Cīcerō loquī apertē nōlēbat nē ingrāta dīs immortālibus neque invīsa ōrātiō sua viderētur. Id bellum igitur Pompēiō mandātum erat cum nōn sōlum sociī hostēsque eī oboedīrent ac obtemperārent sed etiam natūrae potestātēs eum parērent et sequerentur.

Fīnis Pompēiī
Pompēius in Oriente Mithridātem Bosporum fugāvit eumque usque ad regiōnēs Hiberōrum Albanōrumque persecūtus est. Tigrānem in dēditiōnem accēpit, rēgnum Pontum cum Bythiniā ūnam Rōmānam prōvinciam fēcit. Syriam, Phoenīcen et Ciliciam, quās antea Armeniī tenēbant, adēmit. Posteā Iudaeōrum fānum Hierosolymīs cēpit. 

Ad postrēmum Mithridātes, ā Pharnāce fīliō, obsessus, venēnum sumpsit neque ita perīre potuit, ergō ā quōdam mīlite Gallō, nōmine Bitocō, auxilium petīvit ut ēnse sē occideret. Hōc quoque tempore Rōmae Catilīna cōnsilia nēfāria contrā Rem Publicam cēpit: exercitum in Etruriā comparāvit ut cōnsulēs et Senātōrēs necāret ac tōtam urbem incenderet. Quae coniūrātiō ā cōnsule M. Tulliō Cicerōne dētēcta atque ēruta est.  Trēs prīncipēs cīvitātis cōnspīrātiōnem fēcērunt: C. Pompēius, M. Crassus, C. Iūlius Caesar.

Pompēiō dē Asiae gentibus triumphantī cognōmen “Magnō” datum est. Intereā C. Iūlius Caesar in Galliā Trānsalpīnā contrā Helvetiōs dīmicāvit et novem annīs omnem subēgit Galliam. In Asiā M. Licinius Crassus contrā Parthōs missus est sed cum fīliō ad Carrhās victus et interfectus.  Caesar ē Galliā victor rediēns cum senātōrēs eum exercitum suum dimittere et Rōmam venīre iubērent bellum cīvīle mōvit. Pompeiō senātūque omnī atque ūniversā nōbilitāte ex urbe in Graeciam fugātō, Caesar Rōmam ingressus, dictātōrem sē fēcit. In prīmō contrā Pompeium proeliō victus est sed noctū ēvāsit et Thessaliā apud Pharsālum, novō et ingentī proeliō commissō duo exercitūs māximī cōnflixērunt. Pompēiō in Aegyptum fugātō Pothīnus, Pharaōnis adulescentis tūtor, dūcem victum necāvit atque caput et ānulum eius Caesārī misit. Quī, īnfandō dōnō acceptō, lacrimās fūdisse fertur.

(Summam ex capitulō LIV librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)