Skip to main content

INTER SCYLLAM ET CHARYBDIM

Trōiānī profugī hieme sub monte Īdā XX nāvēs armāvērunt quās aestāte in altum dēdūxērunt, itaque dēmum ex Asiā profectī sunt. Prīmum in Thrāciam nāvigāvērunt, ubi novam urbem condere volēbant quod rēgem illīus regiōnis amīcum et socium suum esse cēnsēbant. Sed, cum cōgnōvissent Polydōrum, fīlium Priamī minimum, ā rēge Thrāciae necātum esse ut aurō eius potīrētur, celeriter ex illā terrā scelerātā excessērunt.

Deinde Dēlon, quae īnsula Apollinī sacra erat, pervēnērunt, ubi sacrificiīs deīs factīs, Apollō Trōiānīs et posterīs eōrum novam terram pollicitus est. Postquam Dēlon reliquērunt ad īnsulam magnam, cui Crēta est nōmen, profectī sunt, sed foeda pestilentia subitō orta prohibuit nē Trōiānī novam urbem ibi conderent. Item Aenēās deōs Penātēs ante lectum in somnīs adstāre vīdit, quī eī imperāvērunt nē longum fugae labōrem recūsāret ac terram, nōmine Italiam, quam Graecī Hesperiam appellābant, quaereret. Haec dīcta Aenēās patrī suō rettulit, quī illam terram longinquam, nūllā morā interpōsitā, petendam esse sēnsit.

Nāvibus in altum dēductīs magnī fluctūs et nimbus repentinus eās per vāstum mare iactātās surrexērunt. Gubernātor, cum nec sōl nec stēllae discernī possent, rēctum cursum nōn tenuit quoad quārtō diē nāvēs in Strophadum lītora dēlātae sunt. Inde Harpȳae, mōnstra foedissima quae corpora volucrum virginumque faciēs habēbant, eōs ad septentriōnēs pepulērunt, ubi Īnsulam Leucadiam ingressī, Aenēās ad Apollinis templum sacrificium fēcit atque clipeum, quem Graecīs adēmerat, ad eius forēs fīxit et versum hoc īnscrīpsit
AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBVS ARMA.

Leucadiā relictā nāvēs praeter lītora Ēpīrī ad portum Būthrōtī pervēnērunt. Ibi Aenēās Andromāchēn invēnit, viduam Hectoris, in lūcō praeter duās ārās sacrificantem  suīque marītī  Mānēs invocantem. Quae ab Aenēā quaesīvit num ipse vīveret et ubi Hector esset. Dein illī nārrāvit sē et Helenum, Trōiā captā, ā Pyrrhō in Ēpīrum abductōs esse sed porrō hunc ab Oreste interfectus, illum Chāōniā, parte Ēpīrī extrēmā, potītum esse et sē uxōrem dūxisse.

Helenus Aenēam sociōsque eius in convīvium magnificē recēpit. Deinde Aenēās, Helenum, quī nūmina Phoebī percipiēbat, interrogāvit quae pericula sibi in cursū ad Italiam vitandam essent. Postquam Helenus iuvencōs ad Apolonis templum immolāvit, Trōiānīs suāsit nē in litora Italiae meridionālis cōnsisterent nēve per fretum Siculum cursum sequerentur, quia duo mōnstra terribilia et horrenda ibi latēbant: Scylla et Charybdis. Item  ut prīmam Iūnōnem adōrāret atque māxima illī deae potentī sacrificia faceret. Posteā Ascanius ab Andromache vestem pretiōsam accēpit quam ea suīs manibus cōnfēcerat.

Mediā nocte prōfectī Trōiānī, et prīmus omnium Achātēs, amīcus fīdissimus Aenēae, cum aurōra rubuit, Italiae litora cōnspexērunt. Pater Anchīsēs, in celsā puppī stāns magnam pateram merō implendō, deōs invōcāvit atque novās orās salūtāvit.

Trōiānī vērō, cum cuncta oppida ā malīs Graecīs habitārentur, in eā Italiae regiōne morārī nōluērunt. Priusquam ad Siciliam profectī sunt Iūnōnī, deae potentī, sīcut iīs monuerat Helenus, māxima sacrificia fēcērunt.

Ubi ad Siciliam profectī sunt montem Aetnam fūmum et flammās ēdentem vidērunt neque, ut Charybdim terribilem vorāginem vitārent, per fretum Siculum nāvigāre voluērunt. Deinde ad ōram Cyclōpum advēctī sunt ubi, tantī fragōris causā, in silvīs latuērunt. Posterō diē, vir macilentus et fame extenuātus ex silvīs procēdēns eōs ōrāvit ut sē illinc tollerent. Quia, quamquam Graecus erat atque arma Trōiāna cōgnōverat, manū hominum quam mōnstruum morī praestāre dīcēbat. Anchīsēs virum ignōtum interrogāvit quis esset et unde venīret. Cui vir Graecus respondit sē ex patriā Ithacā Trōiam profectus esse cum sociīs, quī ē Cyclōpe īnfandō, nōmine Polyphēmō, fugiēbant. Quod mōnstrum in antrō suō duōs dē nostrō numerō vorāverat. Sed Ulixes ante quam profectus est, necem sociōrum vindicāvit, hastam longam acūtam in Cyclōpis, quī humī iacēbat vīnō implētus, oculō dēfingendō. 

Dum haec narrābat, Trōiānī ipsum Polyphēmum, pāstorem caecum, ad eōs progredientem vīdērunt. Ergō, fūnibus incīssīs, ex illā terrā īnfestā in nāvibus fūgērunt, quod Cyclōps cum cēterīs comitibus suīs  sēnsit neque Teucrōs fugientēs capere potuit.

Pachynō et Lilybaeō prōmonturiīs circumvectīs, ā rēge Acesta benignē receptī sunt in urbe Drepanō, ad montem Erycem sitā. Ibi Aenēas Anchīsen genitōrem perdidit ac sepelīvit.

(Summam ex capitulō XXXVIII librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
discipulus Alvarus Nicaraguensis, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)