Skip to main content

Posts

Showing posts from 2019

INTER SCYLLAM ET CHARYBDIM

Trōiānī profugī hieme sub monte Īdā XX nāvēs armāvērunt quās aestāte in altum dēdūxērunt, itaque dēmum ex Asiā profectī sunt. Prīmum in Thrāciam nāvigāvērunt, ubi novam urbem condere volēbant quod rēgem illīus regiōnis amīcum et socium suum esse cēnsēbant. Sed, cum cōgnōvissent Polydōrum, fīlium Priamī minimum, ā rēge Thrāciae necātum esse ut aurō eius potīrētur, celeriter ex illā terrā scelerātā excessērunt.

Deinde Dēlon, quae īnsula Apollinī sacra erat, pervēnērunt, ubi sacrificiīs deīs factīs, Apollō Trōiānīs et posterīs eōrum novam terram pollicitus est. Postquam Dēlon reliquērunt ad īnsulam magnam, cui Crēta est nōmen, profectī sunt, sed foeda pestilentia subitō orta prohibuit nē Trōiānī novam urbem ibi conderent. Item Aenēās deōs Penātēs ante lectum in somnīs adstāre vīdit, quī eī imperāvērunt nē longum fugae labōrem recūsāret ac terram, nōmine Italiam, quam Graecī Hesperiam appellābant, quaereret. Haec dīcta Aenēās patrī suō rettulit, quī illam terram longinquam, nūllā morā int…

TERENCE TUNBERG

Our dear friend Scorpio Martianus has just published on his Youtube channel this interesting interview with Terence Tunberg and Milena Minkova, two of the finest Latin speakers -and writers- nowadays and great supporters of active methods in the teaching of Latin.  Audite eos! Est operae pretium!

Nuestro amigo Scorpio Martianus acaba de publicar en su canal de youtube esta interesante entrevista con Terence Tunberg y Milena Minkova, dos de los mejores hablantes -y escritores- de latín en la actualidad y grandes defensores de los métodos activos en la enseñanza del latín. Audite eōs! Est operae pretium!