Skip to main content

PIVS AENEAS

Prīmī incolae Italiae Aborīginēs fuērunt, quōs Sāturnus iūstissimē rēxit. Ob eius memōriam diēbus quī Sāturnālia vocantur, servī cum dominīs convīvēbant ac mēnsam partiēbantur. Secundus in Latiō rēx fuit Pīcus. Post eum Faunus, quī Euandrō, fīliō Mercuriī et Carmentis ex Arcadiā in Italiam venientī, montem Palātīnum et arva colenda dedit. Faunō mortuō, Latīnus, fīlius eius, regnāvit. Eī duo līberī fuērunt: sed maior in prīmā iuventūte mortus est atque minor, Lāvīnia, sōla in rēgia ā marītō dūcī expectābat.

Tunc temporis Achīvī sive Danaī Trōiam, nōtissimam Asiae urbem, post decem annōs opugnābant. Ut urbem tandem caperent, ingentem equum lingeum fabricāvērunt mīlitibusque armātīs complevērunt et in litore relīquērunt. Quem, ā Trōiānīs inventum, in urbem advehere volēbant, etsī Lāocoōn, Apollinis sacerdōs, eōs monēbat nē dōna Graecōrum cōnfiderent. Sed cum Lāocoōn mōlem ligneam hastā percussisset, subitō, duo anguēs ingentēs ē fundō maris ēmersī, rēctā viā vātem petivērunt et cum duōbus fīliīs suīs horrendē dēvorāvērunt. Trōiānī Laōcoontem, cum equum ligneum hastā laesisset, ā Minervā punītum fuisse cēnsuērunt et fūnibus equī mōlem in urbem traxērunt, quamquam Cassandra, fīlia virgō rēgis Priamī, quae rēs futūrās praedīcere poterat, Trōēs monēbat nē equum in urbem indūcerent. Sed Trōiāniī eam contemnentēs, mōnstrum in arcem sacram collocāvērunt. Illā noctē, cum Trōiānī fessī dormīvissent, Graecī, dē equō patefactō exiērunt atque cūstōdēs occidērunt et ad cēterōs Graecōs portās patefēcērunt ut penitus in urbem intrārent.

Aenēās fuit dux ēgreius Trōianōrum, fīlius Anchīsae et Veneris. Dum Hector eum in somnīs monēbat ut deōs Penātēs sūmeret atque ex urbe incēnsā fugeret, repentinō strepitū et clāmōribus excitātus, tēla cēpit atque in arcem āmēns cum manū mīlitārī ascendit ad urbem dēfendendam. Ibi Panthum, sacerdōtem Apollinīs, invēnit quī dē patriae fortūnā interrogātus, magnō cum gemitū ultimum Trōiae diem esse respondit atque Iovem omnia ad Graecōs trānstulisse. Ubi Aenēās haec audīvit, iuvenēs Trōiānōs hortātus est ut sēcum usque ad mortem pugnārent.

Intereā Āiax, postquam Cassandram in Minervae templō stuprāverat, captīvam in vinculīs trahēbat. Ante aedēs Priamī ācerrima pugna fiēbat: Trōiānī inclūsī tribus modīs sē dēfendēbant: aliī armīs resistendō, aliī ex turrīs dēstructīs laterēs trabēsque in hostēs prōiciendō, aliī ēnsēs stringendō. Fēminae vērō, horribilī in modō clamābant, plorābant, ululābant. Frāctīs rēgiae foribus, Graecī ferōcēs in ātrium penetrāvērunt. Rēx Priamus, cum vidēret tōtum palātium hostibus armātīs complētum, ēnse cinxit cupidus contrā hostēs oppugnandī. Attamen Hecuba rēgīna marītum senem monuit nē gladium inūtile ferret sed iuxtā ārām permanēret. Hīc Polītēs, ūnus ex Prīamī fīliīis, ē vorāgine hostium vix ēlāpsus ad āram saucius pervēnit ubi coram parentibus, occīssus est ā Pyrrhō, quī prōtinus etiam rēgem ēnse in latere dēfixō necāvit. 

Aenēās, hoc vidēns, patris Anchīsēs, Creūsae uxōris parvīque fīliī Ascanium meminerat, quōs solōs domī dēseruerat. Tunc Venus Aenēae sē ostendit et eī prōmīsit incolumī ad domūs līmen ductūram esse, unde familiam in montēs extrā urbem dūceret. Sed cum Aenēās Anchīsem rogāret ut sēcum Trōiā fugeret, pater respondit sē urbī captae superesse nōlle. Aenēās vērō patrem senem domī relinquere recūsāvit. Repente in capite parvī Iūlī flamma apparuit et simul stēlla fulgēns dē caelō occidit. Quibus prodigiīs vīsīs, Anchīses, laetus, Iovem invocāvit atque iam fīlium sequī cōnsēnsit.

Tunc Aenēas famulīs imperāvit ut ad tumulum apud vetus templum extrā urbem, Cereris dēdicātum, convenīrent. Ipse nē pater fatīgārētur, senem in umerōs imposuit atque fīlium manū ducēns illūc prōgressus est. Uxor, cum hostēs appropinquarent et Aenēās perturbātus celeriter ē nōtā viā discēderet, ā maritō aberrāvit. Neque ille respexit prius quam ad tumulum pervēnerat. Cum fēminam abesse intellegeret, patrem, fīlium et Penātēs apud sociōs relīquit et in urbem armātus revertit, ubi domum suam captam et incēnsam invēnit. Deinde ad rēgiam Priamī repetīvit ubi dīvitiās adēmptas vīdit, quīn etiam pavidās mātrōnās Trōiānās in ōrdine longo circūnstantēs. Tandem, dum per tenebrās errābat, Creūsam invēnit, sed ut phantasma, quod marītō suō prōmīsit novam patriam et novam rēgīnam post magnam nāvigatiōnem in Hesperiam, inventūrum esse. Aenēas igitur, sine coniuge ad templum Cereris rediit ubi magnum numerum sociōrum invēnit, quī eō convenerant ut Aenēās sē in aliās terrās salvōs dūceret.

(Summam ex capitulō XXXVII librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
discipulus Alvarus Nicaraguensis, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)