Skip to main content

FORMA VRBIS

Rōmulus, prīmus rēx Rōmānōrum, novam urbem, quae fōrmam quadrātam habēbat, in colle Pallātīnō condidisse dīcitur. Inter illam et Tiberim flūmen campus Martius patet. Rōmulus rēx in parvā et modicā casā habitāvit sed posteā ibi principēs Rōmānī sīcut Augustus, Tiberius, Caligula et aliī, sibi domōs magnificās aedificāvērunt, inter quās magnificentissima fuit domus Augustāna, ā Domitiānō exstrūcta, unde factum est ut hodie domūs rēgiās palatia vocēmus.

In Capitōliō multa aedificia sacra sunt, quōrum sacerrimum est templum Iovis Optimī Māximī, ā L. Tarquīniō Superbō aedificātum. L. Iūnius Brūtus cōs., quī rēgēs Rōmā expulerat, prīmus hoc templum sacrāvit. Posteā, cum aedem sacram incendia cōnsumpserint, iterum et tertium cōnsecrāta est. Illūc imperātōrēs post triumphōs ascendēbant ibique sacrificia faciēbant.

In summō Capitōliō situm erat templum Iūnōnis Monetae, in quō nummī efficiēbantur, in īnfimō vērō, erat Tabulārium, ubi documenta pūblica in antiquā Rōmā servābantur.

Frorum Rōmānum ōlim erat palūs, quae cum aqua in flūmen per cloācam māximam dēdūcerētur tandem siccāta est. Medium forum “lacus Curtius” appellātur quia ūnus mīles, nōmine Curtius, cum equō suō in vorāginem ibi factam sē praecipitāvit.

In forō Rōmānō aedificia pūblica amplissima lātissimaque sunt basilicae quae Aemilia et Iūlia appellantur. Iuxtā illam est Curia quō Senātus Rōmanus convenīre solēbat.

Rōstrum est pars nāvis ferrea ē prōrā ēminēns ac avis rōstrī fōrmam habēns, quibus tribūnal, ubi ōrātōrēs, sīcut Cicerō, illūstrissimus omnium, verba faciēbant, exornābātur. Ideō ille locus Rōstra vocābātur.

Portae aedis Iānī, ad īnfimum Argīlētum sitae, tantum claudēbantur cum per tōtum imperium pāx facta esset, id quod novissimē ēvēnit post victōriam Augustī contrā M. Antōniī classem ad Actium.

Aedēs Vestae fōrmam rotundam habēbat ibique virginēs Vestālēs cūrābant nē focus semper ardēns umquam exstinguerētur nam hoc significābat Rōmam urbem aeternam fore. Iūxtā templum Vestae erat Rēgia, ubi Pontifex Māximus, summus sacerdōs Rōmānōrum, habitābat.

Augustus eō locō quō corpus Caesaris cremātum erat templum Dīvī Iūliī aedificāvit quia C. Iūlius Caesar post mortem in numerō deōrum habitus est. Aerārium populī Rōmānī, ubi pecūnia pūblica servābātur, in aede Satūrnī erat. Ab alterā parte basilicae Iūliae erat aedēs Castoris et Pollūcis, fīliōrum geminōrum Iovis.

Aedēs Concordiae, īnfrā Capitōlium sita, post longam discordiam inter patriciōs et plēbēiōs aedificāta est. Iuxtā hoc templum erat Tulliānum, id est, carcer Rōmānus. Porticus deōrum erat aedificium ordine columnārum sustentum ubi duodecim simulācra aurāta deōrum et deārum stābant. Prope Tiberim, in forō Boāriō, bovēs et aliae pecudēs vēnībant. Ibi erat etiam āra, quae vocabātur Māxima, Herculī deō cōnsecrāta.

Circus Māximus situs erat in valle Murciā, inter Palātium et Aventīnum. Hunc renōvāverat C. Iūlius Caesar, priusquam in curiā Pompeiā necātus est. Inter alia aedificia pūblica Caesar aedēm Veneris genetrīcis aedificātam cūrāvit, quia Iūliam gentem  ā Venere ortam esse dīcēbat.

Octāviānus, proeliō cum Brūtō et Cassiō commīssō, eōs superāvit, itaque necem Ceaesaris ultus est. Tunc templum Mārtis Ultōris in novō forō aedificāvit. Posteā tot et tāntis novīs aedificīs incohāvit ut sē urbem marmoream reliquisse glōriātus est. Ossa eius in mausōlēō servāntur.

Rōmānī thermās, corporis exercendī causā, frequentāre solēbant. Etiam ibīdem natandō, currendō luctandōque dēlectābantur. In eās magna aquārum cōpia per longōs ductūs dēdūcēbātur.

In Nerōnis tempestāte magna pars Rōmae incendiō cōnsumpta est. Populus, cum principem incendiō gavīsum esse audīret, eum urbem incendisse arbitrātus est. Dum urbs ardēbat tyrannus ille īnsānus in scaenam suam domesticam intrāvit et carmen dē Trōiā incēnsā canere coepit. Post urbis incendium domum auream sibi aedificandam cūrāvit. Sed post Nerōnis mortem in locō illīus domī Amphitheātrum et thermās imperātōrēs Flaviī collocāvērunt. Vespasiānus quoque aedēs Dīvī Claudiī et templum Pācis, forō proximum, imperāvit ut exstruerētur.

Titus gentem Iūdaeam in Oriente dēbellāvit ac Hierosolyma, caput eōrum, dēstruxit iīsque candēlābrum, mēnsam aurātam atque tubās argentās quae in templō servābantur adēmit, sīcut in arcū Titī pulcherrimīs imagīnibus illūstrātur. Hic arcus in summā sacrā viā locātus est.

Iūxtā basilicam Ulpiam stābat alta columna Trāiānī in quā plūrimae imāginēs ex bellō Dācicō mōnstrantur. Ex omnibus Hadriānī operibus tantum pōns Aelius integer restat, quī mausōlēum principis cum campō Mārtiō iūngit. Antōnīnus Pius, quī post Hadriānum rēgnāvit, uxōrī āmissae, templum in Sacrā viā iūxtā basilicam Aemiliam dicāvit.

Sīc dēmum urbs Rōma ad tantam magnitūdinem crēvit ut iūre Ovidius Poēta eam caput terrārum appellāret.

Orīgō Rōmānae gentis ab Aenēā, ducē Trōiānō tracta est,  quam Vergilius poēta, in carmine praeclārō hexametrīs versibus panxit.

(Summam ex capitulō XXXVI librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
discipulus Alvarus Nicaraguensis, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)

Fōrma urbis in Templō Pācis