Skip to main content

BELLVM PVNICVM TERTIVM

Liber XLV ultimus est quī integer nōbīs ex operibus restat Līviānīs. Cēterī iam prīdem āmissī sunt, sed prō textū plēnō summāria in fōrmā periochārum habēmus in quibus, inter alia, continentur rēs gestae in Bellō Pūnicō Tertiō.

Gulussa, Masinissae fīlius, Rōmam nūntiāre Carthāginiēnsēs mīlitēs cōnscrīpsisse, novam classem comparāvisse ac sine dubiō bellum strūxisse. Hōc audītō placuisse Senātuī decem lēgātōs in Āfricam explōrātum mittere, etsī M. Porcius Catō cōnātus est suadēre ut raptim bellum indīcerētur.

Lēgātī ex Āfricā reversī et classem parātam sē et exercitum dispōsitum Carthaginiensem invēnisse Senātuī renūntiāvērunt. Catō senatōribus suāsit ut cursim exercitum in Āfricam trānsportārent. Sed P. Cornēlius Scīpiō Nāsīca quod eā sententiā Rōma nōndum iūstam causam bellī habēret, bellum dissuādēbat.

Senātuī cum Āfrī plūrēs nāvēs quam foedus iīs licēbat habērent vexillaque in terram Massinisae īnferrent placuit bellum hīs indīcī. Antequam bellum parātum esset, lēgātī Uticā advēnērunt postulantēs ut sēsē sub diciōnem Rōmānam affirmārentur.

Cōnsulēs in Āfricam trānsiērunt et, acceptīs obsidibus, cum Carthāginiēnsēs sē dēdidissent, iīs imperāvērunt ut decem mīlia passuum ā marī larēs trānslātae essent, cui indignō imperiō Poenī nōn paruērunt.

Obsidiōne Carthāginis coeptā duōbusque tribūnīs temere cum cohortibus in urbem ingressīs, Scīpiō Aemiliānus cōpiās et castellum Rōmānum līberāvit. Tantam igitur glōriam in illō proeliō tulit ut ipse Catō eum laudāverit aliōsque quī in Āfricā mīlitābant umbrās dēclārāverit.

Tunc temporis quīdam Andriscus, fābulam dē suā origine fingēns -dīcēbat igitur sē fīlium cuiusdam rēgis Philippī pellicis esse-, exercitūm collēgit et tōtam Macedoniam īnsēdit. Paulō post ille rēx falsus exercitum Rōmānum cum praetōre P. Iuventiō vīcit, sed in fīne, victus est ā Q. Caeciliō cōs. Macedonia rūrsus dēbellāta.

Masinissā mortuō, rēgnum Numidiae inter trēs līberōs eius dīvisit, arbitrō Scīpiōne. Necesse fuit Scīpiōnem lēgibus solvere ut cōnsul fieret cum nōndum XLII annōs attingeret.

Scīpiō, cui extrā sortem Āfrica prōvincia data erat, Carthāginem dēmum expugnāvit atque spolia Siculīs reddidit.  Post dēditiōnem Hasdrubalis Scipiōnī uxor illīus cum līberīs ex arce sē praecipitāvit. Trānsfugae ac fugitīvī in lūdīs ad leōnēs obiēctī sunt.

Cum lēgātī suī ab Achaeīs violātī essent Corinthī Rōmānī iīs bellum intulērunt. L. Mummius urbem Corinthon, ubi concilium Achāicum sēdem habēbat, funditus dēlēvit.

(Summam ex capitulō LI librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit. 
Cōnsalvus magister nōnnūllās vōcālium quantitātēs ēmendāvit.)