Skip to main content

Posts

Showing posts from September, 2018

PIVS AENEAS

Prīmī incolae Italiae Aborīginēs fuērunt, quōs Sāturnus iūstissimē rēxit. Ob eius memōriam diēbus quī Sāturnālia vocantur, servī cum dominīs convīvēbant ac mēnsam partiēbantur. Secundus in Latiō rēx fuit Pīcus. Post eum Faunus, quī Euandrō, fīliō Mercuriī et Carmentis ex Arcadiā in Italiam venientī, montem Palātīnum et arva colenda dedit. Faunō mortuō, Latīnus, fīlius eius, regnāvit. Eī duo līberī fuērunt: sed maior in prīmā iuventūte mortus est atque minor, Lāvīnia, sōla in rēgia ā marītō dūcī expectābat.

Tunc temporis Achīvī sive Danaī Trōiam, nōtissimam Asiae urbem, post decem annōs opugnābant. Ut urbem tandem caperent, ingentem equum lingeum fabricāvērunt mīlitibusque armātīs complevērunt et in litore relīquērunt. Quem, ā Trōiānīs inventum, in urbem advehere volēbant, etsī Lāocoōn, Apollinis sacerdōs, eōs monēbat nē dōna Graecōrum cōnfiderent. Sed cum Lāocoōn mōlem ligneam hastā percussisset, subitō, duo anguēs ingentēs ē fundō maris ēmersī, rēctā viā vātem petivērunt et cum duōbu…

FORMA VRBIS

Rōmulus, prīmus rēx Rōmānōrum, novam urbem, quae fōrmam quadrātam habēbat, in colle Pallātīnō condidisse dīcitur. Inter illam et Tiberim flūmen campus Martius patet. Rōmulus rēx in parvā et modicā casā habitāvit sed posteā ibi principēs Rōmānī sīcut Augustus, Tiberius, Caligula et aliī, sibi domōs magnificās aedificāvērunt, inter quās magnificentissima fuit domus Augustāna, ā Domitiānō exstrūcta, unde factum est ut hodie domūs rēgiās palatia vocēmus.

In Capitōliō multa aedificia sacra sunt, quōrum sacerrimum est templum Iovis Optimī Māximī, ā L. Tarquīniō Superbō aedificātum. L. Iūnius Brūtus cōs., quī rēgēs Rōmā expulerat, prīmus hoc templum sacrāvit. Posteā, cum aedem sacram incendia cōnsumpserint, iterum et tertium cōnsecrāta est. Illūc imperātōrēs post triumphōs ascendēbant ibique sacrificia faciēbant.

In summō Capitōliō situm erat templum Iūnōnis Monetae, in quō nummī efficiēbantur, in īnfimō vērō, erat Tabulārium, ubi documenta pūblica in antiquā Rōmā servābantur.

Frorum Rōmānum…