Skip to main content

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

Titus Livius Bellum Pūnicum alterum, quod māximē omnium memorābile esse cēnsēbat propter utrīusque cīvitātis magnitūdinem atque exercituum valētūdinem in IX librīs dēscrīpsit.

Hamilcar, dux Carthāginiēnsis, Hannibalem fīlium iūre iūrandō adēgit ‘eum, cum prīmum posse, inimīcum populō Rōmānō fore’ sed propter illīus mortem et huius pueritiam bellum inter Carthāginiēnsēs et Rōmānōs dīlātum est.

Postquam Hasdrubal, Hamilcaris gener, in locum eius mīlitārem successit nōn bellum sed foedus cum Rōmānīs in Hispāniā renovāvit eō pactō ut utrīusque imperiī fīnis amnis Hibērus esset et oppidum Saguntum līberum inter ambōs manēret populōs. Itaque, gentibus conciliandīs, rem Carthāginiēnsem satis augēre potuit.

Hannibale vixdum pūbere ab patruō suō per litterās arcessītō ut mīlitiae adsuēsceret atque succēderet in paternās opēs, Hannō, prīnceps alterīus factiōnis, illum cum aliīs puerīs vīvere et crēscere quam in castrīs melius esse arbitrātus est. Hasdrubal posteā ā quōdam barbarō obtruncātus, mortem obiit.

Hasdrubale occīsō Hannibal, magnō assēnsū mīlitum, dux Carthāginiēnsium nōminātus est, quī bellum Olcadibus intulit eō cōnsiliō ut vidērētur tractus ad adoriendōs per pugnās Saguntinōs contrā fīnitimās gentēs.

Cartalā captā et dīreptā exercitus victor opulentusque praedā, Novam Carthāginem in hīberna dēductus est. Inde in Vaccaeōs bellum prōmōtum, māximae eōrum urbēs captae. Porrō contrā Carpētānōs ad Tagum flūmen proelium commīsit. Iīs superātīs iam tōtam Hispāniam trāns Hibērum praeter Saguntinōs Hannibal domuit.

Saguntīnī legātōs Rōmam mīsērunt ad auxilium petendum in bellō inminente. Senātuī placuit lēgātōs in Hispāniam mittere eō cōnsiliō, ut rēs sociōrum īnspicerent.

Lēgātiōne dēcrētā necdum missā nūntiātum est Saguntum iam ā Poenīs oppugnārī. Rē ad Senātum relātā, nōn omnēs cēnsēbant lēgātōs mittendōs esse sed aliī ut terrā marīque bellum gererētur, aliī ut nōn temere tanta rēs movērētur ac ex Hispāniā lēgātī exspectārentur.

Sententia dē legātīs Saguntum mittendīs, quae tūtissima vidēbātur, vīcit. Dum haec in Senātū cōnsultābantur, Hannibal, initiō tēlīs, posteā per machinās, Saguntum oppugnāvit. Prīmō impetū, intrā murōs Āfrī nōn penetrāvērunt sed ubi plūrimum perīculī ac timōris erat, ibi iuventūs Saguntīna māiōre vī atque fortitūdine obsistēbat. Hannibal, sub mūrīs sē versāns, trāgulā graviter ictus est.

Dum vulnus Hannibalis cūrābātur, magis quam oppugnātiō, obsidiō fuit. Deinde ācriūs bellum dē integrō coortum. Partibus mūrī per arietum percussiōnem tribusque turribus in terrā lāpsīs, Carthāginiēnsēs urbem iam captam esse arbitrābantur, Saguntīnī vērō, animīs propter dēspērātiōnem auctīs, in Āfrōs prōcurrentēs impetum fēcērunt atque in castra fugāvērunt.

Lēgātī Rōmā vēnērunt quibus Hannibal respondit nec tūtō eōs inter pugnam adesse nec sibi operae ad legatiōnēs audiendās. Eōs Carthāginem dīmīsit, litterīs nūntiīsque praeparāns animōs suōrum nē factiō altera pacem cum Rōmānīs statueret.

Intereā Hannō in Senātū Carthāginiēnsī dīxit ‘iam exercitum Hannibalis Saguntum circumsedēre, mox vērō Rōmānās Carthāginem legiōnēs obsessurās esse!’ Deinde civibus suīs persuadēre conātus est ut ā Saguntō exercitum abdūcerent ipseque Hannibal in Rōmānōrum potestātem dēderētur.

Senātus Carthāginiēnsis Hannōnīs cōnsilium secūtus nōn est quod omnēs cōnsentiēbant bellum ā Saguntīnīs nec ab Hannibale ortum esse.

Inopiā Saguntinōrum crēscente iīs iam ūnica spēs inter tot hostēs obsidentēs erat Rōma remōta.

Hispānus quīdam, Alorcus nōmine, ab Hannibale missus occasiōnem datūram Saguntīnīs nūntiāvit urbis exeundae inermibus eō cōnsiliō, ut novum oppidum conderent, omnibus opibus pūblicīs prīvātīsque in forō relictīs, secundum lēgem ab Hannibale imperātam.

Plūrimī Saguntīnī opēs suās Hannibalī nōn dedērunt sed unā cum omnibus bonīs in rogum sēmet coniēcērunt. Interim, postquam turris diū quassāta tandem prōciderat, dux Poenōrum per ruīnās penetrāvit et mōmentō urbem cēpit.

Excidiō Saguntinōrum in Urbe nūntiātō, prīmōrēs Rōmānōrum tantum maerōrem et pudōrem dē auxiliō nōn lātō sentiēbant ut eō diē trepidātiō magis quam cōnsilium eōs in Senātū regeret.

Hispāna prōvincia cōnsulī Cornēliō, Āfrica Semprōniō sortibus ēvēnit. Sex legiōnēs dēcrētae. Lēgātī māiōrēs nātū in Āfricam missī percontationis causā utrum pūblicō vel privātō cōnsiliō Hannibal Saguntum pugnāvisset. Sī Senātus Carthāginiēnsium acta et facta Hannibalis contrā Saguntum pūblica cōnfitērētur Rōmae iūre bellum indīcandum erit. Legatiōne audītā Carthāginēnsēs unō ōre bellum voluērunt.

Hannibal, Saguntō captō, exercitum Carthāginem Novam in hīberna dēdūxit. Inde, posterō annō, Hibērum per maritimam ōram trādūxit. Pyrēnaeōs et Alpēs, ut in Italiam venīret, trānsgressus est. Prīmum ad Tīcīnum flūmen cum Rōmānīs cōnflīxit in quō proeliō P. Cornelius Scīpiō vulnerātus est.

Intereā cōnsul Cn. Cornēlius Scīpiō in Hispāniā feliciter contrā Poenōs pugnābat.

Hannibal, cum in Etrūriam venīret, propter vigiliās continuās in palūdibus oculum āmīsit. Ibi ad Trasumennum lacum contrā cōnsulem C. Flāminium oppugnāvit.

Poenus īnsidiās apparāvit, equitēs et cōpiās auxiliarēs arma leviōra gerentēs trāns montēs pōnendō. Cum Flāminius et exercitus Rōmānus per faucēs in campum apertum intrāret, clausī ab omnibus lateribus, post trēs fermē hōrās atrōciter victī, cōnsul per lanceam cuiusdam gallī trānsfixus est.

Fugam Rōmānōrum lacus et montēs impediēbant sed, pavōre impulsī, aliī in lacūs gurgitibus mergēbantur, aliī ab equitibus hostium passim trucīdābantur.

In nōbilī pugnā ad Trasumennum quīndecim mīlia Rōmānōrum caesa sunt, decem mīlia effūgērunt.

M. Pompōnius magistrātus nūntium clādis cīvibus attulit.

Rōmānī in forō et per viās cum magnō metū dē rēbus novīs obviōs percontābantur. Mātrōnae nōnnūllae, fīliōs redeuntēs recipientēs, ā nimiō gaudiō repente mortem obiērunt.

Senātū cōnsulante in Umbriā quattuor mīlia equitum circumventa et victa refertur. Posterō ac deinceps Q. Fabium Māximum dictātōrem populus creāvit ut praesidia dispōneret ad fīrmandam Urbem.

Dictātōrī Q. Fabiō Māximō ‘Cūnctātōrī’ cognōmen datum est cum cōnflīgendō contrā Hannibalis exercitum nimis cūnctarī exīstimārētur. Illum M. Minucius, magister equitum, crīminābātur quod eum quasi sēgnem et timidum habēbat.

Legiōnibus M. Minuciī in discrīmine, Fabius Māximus eī auxilium tulit, quī ab illō salūtātus sīcut pater fuit. Inde in monte Calliculā Hannibal Rōmānōs dēcēpit sarmentīs ad boum cornua alligandīs incendendīsque.

Q. Fabius Māximus abiēns novōs cōnsulēs monuit nē impatienter Poenōs pugnārent, quod cōnsilium, cum ab alterō cōnsule ignorārētur, apud vīcum quī Cannae appellātur victī sunt.

Binīs castrīs apud Cannās locātīs, in Rōmānōs ā rīpā Aufidī amnis aquāntēs Hannibal misit Numidās, quī aquātōrēs fugārent. Neque statim Rōmānī flūmen trānsībant eō diē in auxiliō suōrum cum ūniversum imperium apud Paulum esset.

Posterō diē Varrō sine cōnsēnsiōne collēgae, suās trāns flūmen dūxit copiās. Equitēs Rōmānī in dextrō cornū, sociōrum vērō in laevō, peditēs utrōrumque ad medium locātī sunt.

Hannibal, flūmen trānsgressus et postquam Baliārēs et partem leviōrem exercitūs praemiserat, ita copiās suās in aciē locāvit: equitēs Gallī et Hispānī adversus equitātum Rōmānum, Numidae equitēs contrā equitātum sociōrum. Mediī inter Āfrum peditātum Gallī atque Hispānī positī sunt.

Equitēs Rōmānī concurrērunt in equitātum Hispānōrum Gallōrumque. Cum spatium minimum ad movendum propter amnem et magnitudinem exercituum esset, in fīne quasi peditēs equitibus pugnandum fuit.

Deinde proelium peditum coortum est. Prīmum Gallī Hispanīque cuneō prōminentī hostēs petivērunt. Statim abs Rōmānīs repulsī, sinus in mediō fronte illōrum datus est. In quō sinū Rōmānī, repente inclūsī atque ab hostibus circumventī, inīquā pugnā dēfūnctī sunt.

Cōnsulem Paulum cum funda eum prīmō proeliō īceret vīrēs dēficiēbant. Tribūnus mīlitum, Cn. Lentulus, cōnsulī cruōre coopertō equum praebēns, ab hostibus illum sequentibus servāre conātus est. At antequam fugere poterant, Poenī concurrentēs cōnsulem obruēre tēlīs.

C. Terentius Varrō cōs. cum quīnquāgintā equitibus Venusiam perfūgit. Cēterī peditēs equitēsque, duodēquīnquāgintā mīlia ducentī, caesī sunt. Clādēs Cannēnsis gravissima foedissimaque fuit cum ad Alliam exercitus fugā servārētur, ad Cannās vērō paucissimī fūgēre.

Post proelium Cannēnse Maharbal Hannibalī suāsit ut statim adversus mūrōs Rōmānōs prōgrederētur. Victōrī vērō sententia valde placuit sed arbitrātus est morārī cōnsilium cum nimis temerārium eī vidērētur.

Rōmānōs quī Canusium perfūgerant ā quādam muliere dīvite ex Āpūliā iuvārī ferunt.

Omnibus labōre, vigiliīs, vulneribus fessīs, castra minōra mātūram dēditiōnem Rōmānam fēcērunt. Nōn omnēs quī in castra maiōra perfūgerant Poenīs sē dēdērunt, sed ad quattuor mīlia et quīngentī peditēs equitēsque Venusiam pervēnērunt. Ibi cōnsul Varrō Senātuī per litterīs nūntiāvit L. Aemilium cōnsulem exercitumque caesum, sēsē decem mīlia mīlitum ad Canusium collēgisse velut ex naufragiō, Āfrōs ad Cannās sedēre.

Post pugnam Cannēnsem Hannibal in Samnium progressus est, inde per agrum Campānum ad Neāpolim oppugnāndam petīvit, eō cōnsiliō ut urbem maritimam habēret, cuius moenia cum cōnspexisset eum ab urbe oppugnandā dēterruērunt.

Hannibal ā Campānīs cōmiter et lubenter exceptus est, quibus ille prōmīsit urbem eōrum caput Italiae omnī mox fore.

Māgō, Hannibalis frater, nūntius victōriae ad Cannās, Carthāginem vēnit dīcēns Poenōs diīs grātiās agere dēbēre cum Hannibal contrā sex imperātōrēs cōnflīxerit, plusquam ducenta mīlia hostium occīderit, suprā quīnquāgintā mīlia cēperit, duōs ex quattuor cōnsulibus interfēcerit, plūrimī Rōmānōrum sociī in Italiā austrālī ad sē dēfēcerint.

Ad dēmōnstrandum quot Rōmānī equitēs in aciēbus caesī essent, Māgō ānulōs aureōs, quōs tantum equitibus īnsigne gerere licēbat, in ūnum ingentem acervum effūdit, ad trēs modiōs et dīmidium excedēntem. In summā ā Senātū Carthāginiensī auxilium, copiās, pecūniam Hannibalī et exercituī eius poposcit.

Senātus Hamilcōnī datus, Hannōnem interrogāvit num etiam tunc, tot et tantīs victōriīs ab Hannibale gestīs, illum paenitēret adversus Rōmānōs bellum gessisse.

Dē postulātīs Himilcōnis Hannō dubia habuit interrogāns num sī Hannibal novās victōriās habēret, maiōra spolia adimeret, etiam plūrēs cōpiās multumque pecuniae atque frumentī posceret.

Hīs ōrātiōnibus audītīs, dēnique Senātus Carthāginiēnsis, ingentī cōnsēnsū quattuor mīlia equitum in supplēmentum et quadrāgintā elephantōs et argentī talenta quīngenta mittī dēcrēvit.

Claudius Mārcellus praetor prīmus dux Rōmānus fuit quī exercitum Hannibalis in proeliō vīcit. Secundum hanc cladem, exercitum Hannibalis vīribus in luxū hībernandō ēnervārī sunt quīdam auctōrēs.

Claudius Mārcellus cōs. urbem Syrācūsās in Siciliā obsēdit expugnāvitque. In captae urbis tumultū, Archimēdēs, vir sapiēns atque nōbilissimus, interfectus est dum fōrmīs geōmetricīs in pulvere studēbat.

P. et Cn. Scīpiōnēs in Hispāniā post variās in Poenōs victōriās, cum tōtō exercitū caesī sunt. Capua capta, principēs urbis venēnō sē interfēcērunt. M. Claudius Mārcellus, ē castrīs prōgressus, circumventus ab īnsidiīs Hannibalis, occīsus est.

Hasdrubal, cum sē et exercitum suum ad Hannibalem iungere conārētur, Alpēs trānsgressus est, sed ā Rōmānīs, M. Līviī cōs. ductū, Claudiō Nerōne adiuvante, trucīdātus est.

Poenīs in Hispāniā dēbellātīs, P. Scipiō cum rēgibus Numidārum, Syphāce et Masinissā, foedus iūnxit. Syphāx vērō, cum Sophonisba, fīlia pulcherrima Hasdrubalis Gisgōnis, sibi nūberet, amīcitiam et foedus cum Rōmā renūntiāvit.

Scīpiō Carthāginiēnsēs plūribus proeliīs vīcit. Syphāce captō Masinissa uxōrem eius adamāvit et in mātrimōnium dūxit sed, ā Scīpiōne castīgātō, venēnum eī mīsit eō cōnsiliō, ut manū eius morerētur nēve capta Rōmam mitterētur.

Secundum tot et tantās in Āfricā Scīpiōnis victōriās effectum est ut Carthāginiēnsēs facta Hannibalis meminissent eumque, in dēspērātiōnem āctī, revocārent.

Hannibalem nōlentem ad patriam revertī legātōs sē revocāntēs aegrō animō audīvisse ferunt et sē victum nōn ā populō Rōmānō sed ā perfidiā Carthāginiensis Senātūs dīxit. Tandem in Āfricam exercitū trāiectō, Hannibal, ubi pācem cum Rōmānīs nōn compōneret, apud Zamam victus est.

Hannibal ex proeliō victus Hadrūmētum perfūgit, inde Carthāginem tandem pervēnit ubi in cūriā fassus est ‘sē nōn tantum in proeliō Zamiensī victum esse, sed in totō bellō, neque ūllam spem victōriae iam Carthāginī superesse.’

Poenīs dēvictīs, quamquam īra Rōmānōs stimulābat, cum tantam mōlem urbis dēlendae fore reputārent, Carthāginem miserātī sunt hīs legibus ut Rōmam trāderent perfugās, fugitīvōsque et captīvōs nēve ūllās nāvēs rōstrātās praeter decem trirēmēs apud eōs retinērent cēterāsque in altum incenderent.

Scīpiō cognōmine ‘Āfricānī’ nōbilitātus est.

(Summam ex capitulō XLVIII librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit. 
Cōnsalvus magister nōnnūllās vōcālium quantitātēs ēmendāvit.)