Skip to main content

HANNIBAL

Cornēlius Nēpōs in librō “Dē excellentibus ducibus exterārum gentium” dīcit Rōmānōs fortitūdine cēterīs nātiōnibus praeēminēre sīcut Hannibalem prūdentiā cunctōs imperātōrēs omnium tempestātum praestitisse.

Invidiā et obtrectātiōne suī populī dēbilitātus est Hannibal magis quam ob vim Rōmānōrum, ergā quōs Hamilcar pater, in puerulō flammās ōdiī incendisse ferunt.

Post obitum Hamilcaris et Hasdrubalis Hannibal, ingentī cōnsensū mīlitum, imperātor factus est. Quī, per trēs annōs omnēs gentēs in Hispāniā dēbellāvit atque Saguntinōs, sociōs Rōmānōrum, vī expugnāvit.

Saguntō captō trēs exercitūs māximōs comparāvit ūnum ex quibus sēcum in Italiam dūxit, quō cum per saltum Pyrēnaeum, tum per Alpēs, quās anteā hominēs inermēs vix poterant rēpere, Hannibal cum elephantīs ōrnātīs iter facere potuit.

Apud flūmen Rhodanum Hannibal cum P. Cornēliō Scīpiōne armīs dēcrēvit eumque saucium et vulnerātum fugāvit.

Alpēs trānsgressus, in Etrūriā gravī morbō in dextrō oculō affectus est, quō morbō cum premerētur et lectīcā veherētur, apud Trasumennum per insidiās Rōmānōs fūdit et cōnsulem C. Flāminium occīdit.

Post hanc pugnam cum urbem Rōmam appropinquārēt neque expugnāret, in Capuam reversus, Fabium Māximum, dictātōrem Rōmānum, sarmenta incēnsa in cornibus boum dēligandō illūsit, quod factum terribile vīsū exercituī Rōmānō fuit neque extrā castra ēgredī ausus est. Duōs cōnsulēs per īnsidiās in proeliō sustulit. et ūnum magistrum equitum parī modō fugāvit.

Post variās victōriās, cum P. Scīpiō, fīlius eius quem ter fūdit, patriam Carthaginiēnsem oppugnāret, rūrsus ex Italiā vocātus est. Prīmum bellum cum Āfrīs compōnere cōnātus est eō cōnsiliō ut, īnstaurātīs patriae facultātibus, valentius congrederētur.

Denique apud Zamam victus, Hadrūmētum profūgit ubi suōs sparsōs collēgit.

Pāce cōnfirmātā, Karthāginiēnsēs corōnam auream Rōmānīs mīsērunt, obsidēs et captīvōs petentēs. Quod Rōmānī, cum Hannibal imperium exercituum adhūc habēret, recūsāvērunt.

Karthāginem revocātus, rēx factus est, in quō magistrātū dīligentissimē ēgit ut vectīgalibus colligendīs nōn sōlum pēnsiōnēs solverentur sed etiam aerārium reficerētur.

Cum legātī Rōmānī Hannibalem petītum venīrent, ille in Syriam ad rēgem Antiochum fūgit, quā rē patefactā, Poenī duās nāvēs mīsērunt ad profugum cōnsequendum.

Apud Antiochum dux exercituum factus contrā Rhodiōs in marī Pamphyliō cōnflīxit, quī sociī Rōmānōrum erant. Hannibal in cornū suō superior fuit, sed classis Antiochī ā multitūdine adversāriōrum omnīnō superāta est.

Post fugam Antiochī Hannibal in īnsulam Crētam sē contulit, ubi amphorās plumbō completās in Gortyniī templō depōsuit eō cōnsiliō ut, aurō in signa aēnea positō, thesaurum ab avāritiā Crētēnsium tuērētur.

Ex Crētā Hannibal in Pontum vēnit ubi rēgem Prūsiam in arte bellandī adversus Rōmānōs īnstruit.

Poenus contrā Eumenem, rēgem Pergamēnum sociumque populī Rōmānī, bellum nāvāle gessit. Ante proelium mīlitēs nāvālēs iussit tōtā classe nāvem rēgālem adorīrī. Bīthyniī nāve rēgis cēterās pulsā nāvēs, amphorās oppletās vēnēnātīs anguibus coniciendō, oppugnāvērunt, quā rē perterritī Pergamēnī ad sua castra nautica sē rettulērunt.

Cāsū lēgātī Prūsiae cum cōnsulāre Rōmānō T. Quīnctiō Flāminīnō cēnāntēs, de Hannibale mentiōnem fēcērunt itaque Patrēs cōnscrīptī lēgātōs ad Prūsiam mīsērunt Hannibalem petītum, quod rēx Pontī, cum ille hospes esset, recūsāvit sed locum ubi sē occultābat iīs indicāvit.

Hannibalī, quī in castellō ā rēge mūnerī datō latēbat, servus nūntiāvit legātōs vēnisse Rōmānōs locumque circumdedisse. Quō cognitō, ut fāma sua pristina manēret, venēnō cōnsumendō vītam exiit.

Linguā Graecā, quam eum Sōsilus Lacedaemonius docuerat, aliquot librōs cōnscrīpsit.


(Summam ex Hannibalis vītā ā Corneliō Nepōte scrīptā,
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit. 
Cōnsalvus magister nōnnūllās vōcālium quantitātēs ēmendāvit. 
Haec vita includitur in capitulō XLIX librī c.t. 'Rōma Aeterna' )