Skip to main content

FABVLA DE ARACHNE


Arachnē fuit tam habilissima in arte vestēs pingendī, ut ipsae nymphae silvās et flūmina relinquerent, cupidae opera eius aspiciendī. Ea dē causā superba facta est Arachnē, et, cum sē discipulam Minervae vidērī audīret, vim deae contempsit atque sē artem eius facile vincere posse dīxit.

Hōc audītō, Minerva, fōrmā miserae anūs indūtā, Arachnēs domum vīsitāvit eīque suāsit, nē nimis arrogāns esset, nēve vim deōrum contemneret, nam hominēs superbī saepe ā diīs pūniēbantur.

Respondit tamen Arachnē sē nūllum cōnsilium ab anū egēre et rīdēns interrogāvit quā dē causā Minerva ipsa nōn venīret. Cum tālia dīxit, Minerva anūs fōrmam ā sē remōvit et continuō nymphae fūgērunt ob deae timōrem. Arachnē vērō, nihil timēns, deam prōvocāvit ad certāmen, ut invenīrent, utram eārum meliōrem esset.

Minerva igitur magnās deōrum gestās acū pīnxit, Arachnē vērō quōmodo Iuppiter Eurōpam ēriperet. Ante oculōs taurus puellam dorsō vehēns vērus vidēbātur et Minerva ipsa, operibus perfectīs, statim intellēxit vestem suam peiōrem opere Arachnēs esse. Neque hoc Arachnae mīrābile vīsum est, nam sē perītissimam artis pingendī esse dīxit.

Tunc Minerva, īrātissima ob Arachnae invidiam, eius frontem ter quaterque percussit. Arachnē effūgit in locum, ubi laqueō sibi mortem cōnscīvit. Minerva vērō eam invēnit et, postquam vītam rūrsus eī dederat, miseram textrīcem in arāneam mūtāvit. Ob eam rem arāneae, stāmine ē ventre ēmissō, tēlās texunt.

(Discipulus Astur Daniēl scrīpsit,
ā Carolō magistrō paucīs ēmendātīs)