Skip to main content

Posts

Showing posts from September, 2017

ENTREVISTA - SCRIPTA MANENT

Nuestro amigo colombiano, William Abaunza, acaba de publicar en la revista de Filología "Scripta Manent" una entrevista con el profesor Carlos Martínez Aguirre de Classics at home.

Entrevista con Carlos Martínez Aguirre

MARCVS TVLLIVS CICERO

M. Tulliī Cicerōnis pater Rōmam migrāvit ut filiī, Mārcus et Quīntus, ab optimīs magistrīs īnstituerentur. Mārcus adulescēns M. Antōnium et Q. Hortēnsium, illīus aetātis ōrātōrēs excellentēs, in forō audīre solēbat. Sūmptā togā virīlī, ā Q. Mūciō Scaevolā iūris prūdentiam didicit. Dein doctōribus Molōnī rhētorī ac Diodotō Stōicō sē dēdidit. Iīsque nōn modo Latīnē sed saepius Graecō sermōne dēclāmābat quoniam magistrī Graecī aliter eum castigāre nōn poterant, item quia stilum Graecum superiōrem in Latīnum importāre conābātur.

Paucīs annīs post, iam patrōnus factus, parricīdiī reum Sex. Rōscium Cicerō dēfendit. Deinde, cum vox vīrēsque propter nimiam nervōrum contentiōnem  dēficerent, in Graeciam et Asiam profectus est ad vōcem remittendam et ōrātiōnī moderandum. Deinde, tōtā Asiā pererrātā, summōs ōrātōrēs frequentāvit ut Menippum Stratonīcēnsem, Dionysium Magnētem et aliōs. Porrō in īnsulā Rhodō Molōnī, quōcum iam anteā operam dederat Rōmae, studuit. Itaque Cicerō post duōs annōs fact…