Skip to main content

ASTERIX GALLVS

Risum teneatis, amici, si libellum qui Asterix Gallus inscribitur, perlegere patiamini. Nullibi certo sanior jucundiorque risus! Vobis ipse confiteor uno oculorum tractu ne una quidem littera vel imagine picta omissa me universum legisse, ubi in manus libellus mihi alias recensiones criticas librorum paranti incidit.

Venustissima libelli editio: omia enim in eo nitent, et imagines vivis coloribus depictae et perpetui dicendi lepores et ingenii celeritas ceteraque notatu digna. Libellus sumptibus EHAPAE Stuttgardiae editus est, in quo exarando convenerunt Goscinny, qui fasciculum seu dolum Asterigis Galli composuit, Uderzo, qui pinxit, Rubricastellanus, qui in latinum sermonem apte convertit.

Auxilium praestantissimum et magistris et alumnis ducimus opusculum. Namque hujus modi Asterigis jucundissimae narrationes -quae ob omnibus fere orbis terrarum pueris in praesentia leguntur studiosissime- ab omnibus ad ineundum cultum classicase antiquitatis et populorum europaeorum probabuntur.

In eo enim invenies optimam occasionem ad mores cum Romanorum, tum Gallorum cognoscendos, ad militiae et religionis instituta memoranda, locutiones quae ad sermonem communem vulgo spectant, res momentaque hilaritatis plena ceteraque haud spernenda quae pueris ad jucunde linguam Latinam perdiscendam admodum sane collatura esse putamus. Pueri enim nostri qui primis litteris Latinis erudiuntur, summo gaudio Asterigis Galli pericula dolosque legentes afficientur.

Quam plurimas ergo libelli editoribus gratias referimus quod hoc pulcherrimo Asterigis edolo tam scite utile dulci miscuerunt.
(Palaestra Latina. n.227 A.D. MCMLXXV)