Skip to main content

ROMA IN ASIA

Cimbrī et Teutonēs, populī Germānī, cum sociīs Gallīs apud Rhodanum cōnsulēs Rōmānōs Cn. Mallium et Q. Caepium magnā pernicie vixērunt. Ergō, cum timor Rōmae māximus esset, Marius ex Āfricā adventus, cōnsul factus est et cum collēgā Q. Lutātiō Catulō in septentrionālem paeninsulae missus ut urbem dēfenderet barbarōs dēbellāvit.

Igitur Pīcentēs, Mārsī, Paelignīque, quī annīs multīs iam Rōmānīs oboedīrent, bellum contrā imperium eōrum indixērunt eō cōnsiliō, nē iugum Rōmānum diūtius supportārent. Hoc bellum per quattuor annōs ā L. Cornēliō Sullā praetōre tractum est, quī iam cōnsul factus eī fīnem fēcit.

Tunc temporis, dum Sulla exercitum in Campāniā tenēbat, ut reliquiae bellī sociālis tollerentur, Marius sē ipsum ad bellum in Asiam contrā Mithridātem mittī volēbat. Hāc rē perturbātus Sulla, quī iam anteā bellum contrā rēgem Pontī parābat, cum copiīs suīs in urbem intrāvit et Marium fugāvit.


Mithridātēs Bithyniam et Cappadociam et Ephesum occupāvit, unde litterīs dēcrēvit ut per tōtam Asiam quīcumque cīvis Rōmānus inventus foret, occīderētur. Deinde ducem suum Archelāum in Graeciam mīsit, quī in proeliō ad Chaerōnēam ā Sullā vīctus est. Rēx tandem, copiīs suīs in Achaiā exstīnctīs, ad Sullam legātiōnem mīsit pācem petītum. Dē quō colloquiō, Sulla in Italiam festināvit propter bellum cīvīle in patriā imminēns.

Nam dum haec in Graeciā accidēbant Marius et Cornēlius Cinna in Italiā bellum renōvāvērunt et, Rōmam ingressī, inimīcōs ē nōbilibus aut necāvērunt aut exsulēs fēcērunt. Item familiam Sullae, domō dirūtā, prōscrīpsērunt. Sulla igitur, Italiam reventus, bellum cīvīle contrā cōnsulēs C. Norbānum et L. Cornēlium Scīpiōnem gessit. Prīmō proeliō copiās Norbānī ad Capuam superāvit, numerōsīs hominibus ex utrōque exercitū interfectīs. Deinde tōtum Scīpiōnis exercitum sine pugnā in manūs recēpit.

Tunc Rōmae Marius, filius Mariī, et Papīrius Carbō novī cōnsulēs factī sunt. Sulla contrā Marium iuniōrem pugnāvit, quī in urbe Praenestī obsessus ad mortem coāctus est. Carbōnem vērō, alterum cōnsulem, in Siciliam fugātum, Cn. Pompēius, adulescēns XXI annōrum, interfēcit, quem Sulla secundum post sē habuit.

Carbōne interfectō, Pompēius ad Āfricam trānsgressus Domitium, ducem Mariānum, et Hiarbam, rēgem Maurētāniae et socium eius, necāvit. Post bellum cīvīle, in quō ultrā CL mīlia hominum periērunt, Sulla ingentī glōriā dē Mithridāte triumphāvit, Pompēius dē Āfricā.

Bellō intestinō in Italiā compositō, nova pugna in Hispaniīs ā Q. Sertōriō, Mariī sociō, incēnsa est. Contrā eum Q. Caecilius Metellus et L. Domitius missī. Hic ā duce Hirtulēiō necātus est, ille adversus Sertōrium variō eventū dimicāvit. Octō post annīs tandem, nōn ab inimīcīs, sed per suōs Sertōrius occīsus est et Hispaniae omnēs pācātae.

Dardanīs victīs, quae gentēs inter Thrāciam et Macedoniam habitābant, C. Scrībōnius ūsque ad Dānuvium fluvium penetrāvit. P. Serviliō, cum Isaurōs, in mediā Asiā Minōre, in diciōnem Populī Rōmānī redigeret cognōmen “Isauricum” datum est. Tunc temporis quater simul Rōmae triumphātum est: Metellus et Pompēius dē Hispāniīs, Curiō dē Macedonibus, Servīlius dē Isaurīs.

Nīcomēdēs Populum Rōmānum hērēdem nōmināvit suī rēgnī, Bithyniae, quam Mithridātēs, post Nīcomēdis mortem, invādere cupiēbat. Ergō cōnsulēs L. Licinius Lūcullus et M. Aurēlius Cottā contra eum mīssī sunt.

Dum haec in Asiā gerēbantur, bellum servīle in Italia mōtum est ā Spartacō, Crixō et Oenomaō, gladiātōribus Capuā ē lūdō fugātīs, quī ferē LX mīlia hominum colligērunt, sed post variās pugnās, ā M. Liciniō Crassō prōcōs. tandem victī sunt.

Postquam Mithridātēs ā Lūcullō terrā marīque victus est, hic Paphlagoniam atque Bithyniam accēpit, deinde porrō urbēs nobilissimās Ponticās expugnāvit, tandem tōtum rēgnum Mithridāticum invāsit. Rēx verō, ē rēgnō suō fugitīvus ā Tigrāne, Armeniae rēge, susceptus est.

Lūcullus in proeliō Armeniōs dēbellāvit, sed cum Rōmānī avārē et neglegenter in Pontō sē praebērent, Mithridātēs bellum renovāre potuit. Intereā Cn. Pompēius paucīs mēnsibus bellum contrā pīrātās, quī nāvigātiōnem ubilibet Rōmānīs īnfēstam effeciēbant, ingentī fēlīcitāte cōnfēcit. Paulō post, C. Mānīlius tr. pl. lēgem tulit ut Pompēiō imperium contrā Mithridātēm darētur. Hanc lēgem M. Tullius Cicerō praetor clārissimā ōrātiōne in Senātū suāsit.

Rēx Pontī  victus ac in Caucasum fugātus dēnique manū suā sē occīdit.

(Summam ex capitulō LIII librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)