Skip to main content

BELLVM IVGVRTHINVM


Masinissa, Rēx Numidārum, multa et magna facta mīlitāria in Bellō Pūnicō alterō ad Populum Rōmānum adiuvandum gesserat, itaque post clādem Carthāginiēnsium ā P. Scīpiōne Āfricānō in amīcitiam Senātūs Rōmānī receptus est. Eī trēs fīliī erant, Micipsa et Gulussa et Mastanabal, quōrum sōlus Micipsa rēgnum accēpit cum frātrēs suī morbō succubuerint.

Micipsa duōs fīliōs, Adherbalem Hiempsalemque genuit. Mastanabal paelice ūnum, Iugurtham, quem Micipsa, frātre mortuō, eōdem cultū quō līberōs suōs domī ēducāvit. Iste, adulēscēns validus et actīvus fuit, quī venarīque certāreque neque gloriārī solēbat tametsī ceterōs iuvenēs semper anteībat, itaque Micipsa timēbat nē Iugurtha in bellum Numidās praeceps dūceret. Praetereā adulēscentem interficere metuēbat cum perīculum sēditiōnis ex nimiō Numidārum in Iugurtham favōre exstāret. Quamobrem Micipsa Iūgurtham in Hispāniam ad bellum Numantīnum mīsit eō cōnsiliō, ut malam fortūnam in nepōtem temptāret.

Iugurtha in Hispaniā bellātōrem fortem ac pugnācem sē ostendit et Numantīnīs pavōre māximō fuit. Rōmānī nōbilēs vērō Iūgurthae successōrem patruī, sī rēgem occidisset, fore pollicitābantur. Postquam Numantiam Rōmānī expugnāverant, P. Scīpiō Iūgurtham monuit ut populum Rōmānum neque sōlōs nōbilēs coleret sī glōriam ac rēgnum iustē accipere vellet.

Scīpiō Micipsae in litterīs Iugurtham māximē laudāvit atque sē summā ope labōrātūrum esse scrīpsit ut Senatuī populōque Rōmānō etiam cārum esset. Hīs litterīs lectīs rēx Numidārum sententiam dē Iugurthā ita mutāvit ut eum pariter cum fīliīs suīs adoptāret. Paucīs annīs post, Micipsa iam moritūrus, Iugurtham cōram testibus ōrātus est uti gentem ante quam amīcitiam alienōrum aestimāret. Igitur rēx fīliōs suōs monuit ut cōnsōbrīnum colerent, honōrārent, observārent atque virtūtem eius imitārentur, ad quae Iugurtha, quamquam animō fictō ā Micipsā dīcta esse intellegēbat cōmiter ac līberāliter respondit.

Rēge mortuō atque iūstis perāctīs rēgulī convēnērunt uti dē rēgiīs negōtiīs inter sēsē colloquerentur. In prīmō conventū Iugurtha prōposuit lēgēs abrogāre quās Micipsa quīnquenniō praeteritō dēcrēverat, quā rē Hiempsal cōnsēnsit cum ipse Iugurtha ā Micipsā ante trēs annōs adoptātus esset. Secundō conventū cōnstituendum erat quōmodo rēgnum et thēsaurōs dīvidī oportēret. Hiempsal in oppidō Thirmidā domō cuiusdam līctōris proximus ad Iugurtham ūtēbātur. Cui is imperāvit ut clāvēs falsās sibi parāret ad mīlitēs noctū intrōdūcendōs quī Hiempsālem necārent.

Numidae Hiempsālem occultum in ancillae cuiusdam casā invenēre et caput eius ad Iugurtham mīsēre. Adherbal, frātris necis ulcīscendae cupidus, arma adversus Iugurtham parāvit eumque in bellō contendit neque superāre potuit. Igitur victus in provinciam Rōmānam profūgit. Iugurtha vērō aurum argentumque largiundō Senātūs adversitātem in grātiam convertere potuit. Adherbal, in ōrātiōne coram senātōribus, dē vetustā inter familiam suam et populum Rōmānum amicitiā eōs admonuit. Iugurthae lēgātī paucīs verbīs respondērunt Hiempsalem propter saevitiam interfectum esse et Adherbalem prae imbecillitāte suā querī, itaque Rōmānīs Iugurtham socium et amīcum habendum esse tamquam in Numantīnō bellō.

Nōn omnēs senātōrēs volēbant Adherbalem adiuvāre sed plērīque Iugurthae favēbant. Senātus igitur terram Numidārum inter Iugurtham et Adherbalem dīvidī dēcrēvit ā lēgātiōne cuius prīnceps fuit L. Opīmius dandōque pollicendōque multa illum Iugurtha māximā cum cūrā apud sē accēpit.
Senātus inter Adherbalem et Iugurtham Numidiam dīvīsit: illī partem orientālem, portuōsiōrem et plūrimīs urbibus praebitam, huic occidentālem, Maurētāniam attingentem, frumentīs hominibusque opulentam dedērunt.

Dīvisō rēgnō, Iugurtha cōnsilium bellī ad imbellem cōnsobrinum ferendī cēpit eō pactō: cum manū praedātōriā fīnēs eius invāsit, multōs virōs et pecora arripiendō. Adherbal, cum neque sē parem armīs exīstimāret et amīcitiā populī Rōmānī magis quam suīs copiīs frētus esset, hanc incursiōnem nōn vindicāvit. Itaque lēgātiōnem tantum ad Iugurtham dē iniūriīs questum mīsit. Igitur Iugurtha Adherbalem ad bellum coēgit magnum exercitum comparandō uti tōtī Numidiae imperāret. Ita urbēsque agrōsque vastābat.

Cum Iugurtha castra Adherbalis oppugnāret, alterī effūgēre, alterī interfectī sunt et Adherbalem in oppidum Cirtam fūgāvit. At Iugurthīnī, mīlitēs persequentēs, in urbem penetrāre nōn potuērunt, quod Italicī moenia bene dēfendēbant. Lēgātīs Rōmā missīs Iugurtha respondit sēsē contrā īnsidiam Adherbalis dēfendisse, Senātūs voluntātem in corde suō tenēre atque spērāre sē ā iūre gentium prohibitum nōn īrī, tandem lēgātōs Rōmam brevī missūrum.

Iugurtha, cum Cirtam armīs expugnāre nōn posset, urbem vāllō fossāque circumdedit eō cōnsiliō, ut dolīs ac vī eam tandem caperet. Adherbal, in extrēmō discrīmine, duōbus fortissimīs mīlitibus ēlēctīs, litterās in Senātum mīsit auxilium petītum. Hīs recitātīs Senātus rūrsus lēgātiōnem dēcrēvit cum rēgis fautōrēs summā ope ēnīsī sint nē exercitus in Āfricam mitterētur.

Iugurtha etsī Senātus gravēs minās in eum iēcit nisi ab oppugnātiōne dēsisteret in inceptō suō persevērāvit. Rōmānī negōtiātōrēs Adherbalī suāsērunt uti urbem in dēditiōnem Iugurthae trāderet, tantummodo eō pactō ut is vitam parceret. Istī, cum togātī essent, cōnfidēbant sē inviolātōs fore sed Iugurtha, dēditiōne factā, Adherbalem in cruce pependit omnēsque armātōs, et Numidās et negōtiātōrēs, trucidāvit.

Numidia Prōvincia L. Calpurniō Bēstiae cos. obvēnit, quī in Āfricam exercitūs portāvit. Iugurtha cum bellum parārī audīret fīlium et duōs necessariōs Rōmam mīsit, quibus quia dēditiōnis rēgis regnīque potestātem nōn esset ab Itāliā sine successū ac bonō eventū rūrsus discēdendum fuit. Tum Calpurnius rēgnum Iugurthae exercitū ācriter invāsit. Attamen aequitāte ā pecūniā dēductus ignōminiōsum foedus cum rēge signāvit iniūssū populī et Senātūs.

Cassius praetor Iugurtham, datā fide pūblicā, Rōmam arcessīvit ut coram Senātū manifēsta ex prōditōribus praebēret. Rēge in cōntiōnem prōductō, C. Memmius scelera eius praecipuē contrā patrem frātrēsque memorāvit. Iugurtha in contiōnem interrogātus nihil respondit quoniam tribunus plebis C. Baebius eī imperāvit uti tacēret.

Massīva, cōnsobrīnus Iugurthae, ā Q. Minuciō Rūfō incitātus, solium Numidiae ā Senātū petīvit. Quae postquam agere coepit, Iugurtha eum occīdendum cūrāvit per manum familiāris Bomilcaris. Quō crīmine factō, Iugurtha sīcārium occultē in Numidiam remīsit et ipse brevī tempore post eō secūtus est. Ultima eius verba ante regressum haec fuisse feruntur: “Ō, urbem vēnālem et mātūrē peritūram, sī ēmptōrem invēnerit!”

Post, Q. Caecilius Metellus cōs., exercitū ad disciplīnam redūctō, duōbus proeliīs Iugurtham vīcit et omnem Numidiam dēbellāvit. Iugurtha rēx, dē victōriā dēspērāns, Gaetūlōs sibi sociōs armāvit ac Bocchum Maurētāniae Rēgem ōrāvit ut in Rōmānōs rebellārent. Intereā C. Mariō, cōnsulī creātō, bellum mandātum est, quod nōbilitās, cum homō novus esset, aegerrimē tulit. Is, cōntiōne populī advocātā, senātōrum ignāviam obtrectāvit dīcēns sē artem bellandī inter vexilla, illōs, quī nobilitātem māiōrum nōn imitātī, sed corrupērunt, ex librīs tantum didicisse. Item, nōbilēs Rōmānōs imāginēs, triumphōs, cōnsulātūs patrum tantum ostentāre, at sē actīs victoriīsque suīs glōriārī posse. Praetereā litterās Graecās, cum hominēs in talibus rēbus doctīs ex labōre nihil meterent, numquam dīdicisse.
Quoniam quae adhuc Iugurtham defendēbant, id est avāritia, imperītia superbiaque, populus iam omnia remōverat, Marius mīlitibus suīs prōmīsit sē cum iīs in proeliō adfore.

Itaque virōs ex omnibus classibus, praesertim prōlētāriōs, cōnscrīpsit, quod numquam anteā factum erat. Post eius adventum Āfrī rēgēs in locōs dīsparēs et difficilēs abiērunt eō cōnsiliō, ut cōnsul copiās dīvideret. Sed is ad Cirtam Iugurtham in proeliō exuerat. Intereā Metellus Rōmam reversus, aequē cārus omnibus classibus sē invēnit.

Erat oppidum valēns, nōmine Capsa, inter vāstās sōlitūdinēs situm. Ut eō in bellō ūterētur, Marius māximā cupīdine urbem expugnāre voluit, item quoniam Metellō, quī iam glōriam Thalā capiendā accēperat, invidēbat. Ita trēs noctēs adversus Capsam iter fēcit neque necesse fuit urbem obsidēre cum oppugnātiōne imprōvīsā oppidānōs ad dēditiōnem cōgeret. Igitur cum magnō exercitū advēnit quaestor L. Cornēlius Sulla, homō nōbilī genere nātus, avidus glōriae, ingeniōsus, ēloquēns, mox Mariō mīlitibusque cārissimus. Iugurtha Bocchum persuāsit ut sibi auxilium afferret, Maurō tertiam Numidiae partem sī Rōmānī Āfricā expulsī forent pollicendō. Impetū in Mariī exercitum ab ambōbus rēgibus factō, Rōmānī circumfūsī orbēs faciendō vim hostium sustinuērunt. Igitur cōnsul copiās dispersās plēnō gradū in ūnum contrāxit, deinde in duōs collēs subdūxit.

Paulō ante lūcem Maurī et Gaetūlī sonitū omnium Rōmānārum tubārum canentium excitātī sunt. Itaque, subitō strepitō perterritī, Rōmānīs portīs ērumpentibus resistere nequiērunt. Cōnsul victor exercitum in hībernācula apud Cirtam immīsit. Tum rēx Bocchus quīnque familiārēs Rōmam ad Marium mīsit indūtiās postulātum.

Marius vērō Sullam cum praesidiō equitum ad Bocchum mīsit, cui in itinere Volux, rēgis fīlius obviam vēnit eō cōnsiliō, ut Rōmānīs praesidiō esset. Bocchus Sullae prōmīsit sē intrā fīnēs mānsūrum atque quod Rōmānīs iubēret factūrum. Quīs audītīs, Quaestor eī respondit populum Rōmānum profectō haec iam sperāre at necesse esse amplius pollicērī, id est: Iugurthae cōpiam habēre.

Bocchus igitur lēgātum Iūgurthae appellāvit ut indutiās cum Numidā simulāret et sententiam rēgis exquīrerētur. Iugurtha respondit sē cupidum pacem faciundī esse attamen cōnsulī diffīderet. Itaque Bocchō proposuit Sullam sibi trāderet. Maurus postquam haec omnia sēcum diū volvit cōnstituit sententiam Sullae sequī.

Itaque, diē cōnstitūta, Iugurtha in locum apertum advēnit. Insidiātōrēs locīs abditīs manēbant. Signō datō, Maurī ex latibulō ērūpērunt Numidāsque inermēs rapuērunt. Cēterī necātī, Rēx Rōmam in vinculīs dēductus est. Eō tempore omnis Italia, dūcibus Rōmānīs ā Gallīs victīs, expāvit. Sed bellō in Numidiā cōnfectō, Mārius cōnsul factus est et eī Gallia prōvincia dēcrēta. Cōnsul dē Iugurthā Kalendīs Iānuāriīs triumphāvit, eum ante currum ducēns cum duōbus fīliīs. Numida tandem in Carcere necātus est.

(Summam ex capitulō LII librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)