Skip to main content

E CORPORVM CARCERE VOLAVERVNT

P. Scīpiō Aemiliānus rēgem Masinissam convenīre cupīvit quia rēx ille familiae Scipiōnis amicissimus semper fuit et ab eō avus clarissimus Āfricānus nōtus fuit. Rēx senex nepōtem Āfricānī amplexus, sōlī caelitibusque grātēs agēns, apparātū regiō eum accēpit. Post percontatiōnēs dē rēgnō Numidiānō et Rē Pūblicā Rōmānā Masinissa in multam noctem Āfricānum et facta eius memorāvit.

Illā nocte, cum cubitum discessit, Scīpiō in somnīs avum suum vīdit audivītque inter stēllās coelī stantem. Rōmānus avum suum agnōvit quia avī imāginem domī habēbat et quālis in ātriī simulacrō erat, ita eum in somniō vīdit. Scīpiō igitur Āfricānus nepōtī suō urbem Karthāginem ostendit. Posteā praedīxit illum eam in Āfricā et Numantiam in Hispāniā superātūrum et dēlētūrum esse. Numantiā dēvictā avus prōvīdit nepōtem in urbe triumphatūrum sed Rem Pūblicam perturbātam ā Gracchīs offēnsūrum. Scīpiō māior quoque dīxit nepōtem suum dictātōrem dēligendum fuisse sī mortem ab inimicōs effūgisset. Haec cum minor Laeliō et cēterīs familiāribus suīs nārrāverat, simul omnēs ingemuērunt ac exclamāvērunt.

Āfricānus māior nārrāvit mortuōs piōs quī Rem Pūblicam cōnservāverint, adiūverint, auxerint in beātum locum in caelō sempiternō esse. Tum Scīpiō Aemiliānus Paulum genitōrem ad sē venientem vīdit, quī fīliō iniussū Deī ē hominum vītā migrāre prohibuit atque monuit ut iūstitiam et pietātem coleret. Etiam eī iūstitiam et pietātem colendās esse dīxit. Paulus pater Scīpiōnī dīxit eōs quī iam vīxissent orbem incolere lacteum, splendidissimum inter stēllās locum, ex quō imperium Rōmānum quasi pūnctum tellūris vidētur.

Scīpiō dīcit ūniversum mundum cōnstāre ex novem orbibus. Stēlla minima ac terrae proxima, lūce aliēna lūcens est Lūna. Orbis stellārum caelestis extimus et extrēmus est reliquōs omnēs complectēns. In eō fixae sunt cōnstellātiōnēs. Fulgor omnium māximus, quasī dux et reliquōrum prīnceps, Sōl est, subter mediam ferē regiōnem situs ā quō lūna et cēterae stēllae errantēs illūstrantur. Globum terrārum Scīpiō dīxit medium esse.

Item in somnīs Āfricānus dulcēs et magnōs audīvit cantūs sphaerārum, quae, orbibus intervāllibus dēfixīs, sonūs acūtōs et gravēs in mōtū ēdēbant. Orbis summus et caelestis acūtē sonābat, cum illīus conversiō concitātissima esset, īnfimus sive lūnāris, quī lentius in girum progreditur, graviter. Neque hanc mūsicam aurēs humānae audīre possunt, cum tantō sonitū iam opplētae sint. In fidibus tot sunt nervī quot sonūs in sphaerīs errantium stellārum, illīs fidicinibus doctī sphaerārum sonūs imitātī sunt. Sīcut sensus audiendī obtūnsus est, ut tantum sonitum capere nōn possimus, sīc aciē nostrā sōlem adversum intuērī nequīmus cum radiīs sōlis vincāmur.

Quia regiōnēs inhabitābilēs et maria interiecta sunt, hominēs interruptī terram incolunt. Omnis igitur orbis terrārum quinque cingulīs dīviditur: duōbus frīgidīs in extremīs verticibus, duōbus temperātis atque ūnō in mediō torridō. Ex iīs tamen zōnae temperātae tantum habitābilēs sunt cum cingulus medius propter calōrēs zōnae extrēmae ob frigora habitārī nōn possint. Omnēs terrae habitābilēs Atlanticō sīve Ōceanō marī circumfunduntur. In ultimīs et extremīs regiōnibus orientis  sunt Gangēs flūmen et Caucasus mōns quae nēmō Rōmānōrum umquam trānsīre potuit.

Āfricānus nepotem suāsit nē humānam glōriam quaereret quia ea vix ūnum annum manet atque oblīviōne ac interitū hominum exstinguitur. Scīpiō avō suō prōmīsit vestigia eius et patris secūtūrum esse atque tantō praemīo expositō diligentius ēnīsūrum. Āfricānus animum principium movendī corporis atque nātūram eius aeternam esse dīxit. Item nōn in turpidibus libīdinum voluptātibus sed in rēbus optimīs et patriae salūte animus exercendus est.

(Summam ex capitulō LVI librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)