Skip to main content

Posts

Showing posts from May, 2017

E CORPORVM CARCERE VOLAVERVNT

P. Scīpiō Aemiliānus rēgem Masinissam convenīre cupīvit quia rēx ille familiae Scipiōnis amicissimus semper fuit et ab eō avus clarissimus Āfricānus nōtus fuit. Rēx senex nepōtem Āfricānī amplexus, sōlī caelitibusque grātēs agēns, apparātū regiō eum accēpit. Post percontatiōnēs dē rēgnō Numidiānō et Rē Pūblicā Rōmānā Masinissa in multam noctem Āfricānum et facta eius memorāvit.

Illā nocte, cum cubitum discessit, Scīpiō in somnīs avum suum vīdit audivītque inter stēllās coelī stantem. Rōmānus avum suum agnōvit quia avī imāginem domī habēbat et quālis in ātriī simulacrō erat, ita eum in somniō vīdit. Scīpiō igitur Āfricānus nepōtī suō urbem Karthāginem ostendit. Posteā praedīxit illum eam in Āfricā et Numantiam in Hispāniā superātūrum et dēlētūrum esse. Numantiā dēvictā avus prōvīdit nepōtem in urbe triumphatūrum sed Rem Pūblicam perturbātam ā Gracchīs offēnsūrum. Scīpiō māior quoque dīxit nepōtem suum dictātōrem dēligendum fuisse sī mortem ab inimicōs effūgisset. Haec cum minor Laeliō …

ΤΗ ΓΛΩΣΣΑ ΜΟΥ ΕΔΩΣΑΝ ΕΛΛΗΝΙΚΗ

Ο Ισπανός φιλόλογος Iván Andrés Alba (Ponferrada, 1994) μιλάει περί της Ελληνικής γλώσσας στη Βουλή των Ελλήνων στο πλαίσιο μιας επίσκεψης των συμμετεχόντων του προγράμματος ΘΥΕΣΠΑ του Εθνικού και Καποδιστριακού Πανεπιστημίου Αθηνών.