Skip to main content

PLEBIS INOPIA

Tib. Semprōnius Gracchus tribūnus plēbis, contrā voluntātem Senātūs equitumque legēs prōmulgāvit nē quis ex pūblicō agrō plūs quam M iūgera prīvātim tenēret; item triumvirōs cōnstituit ut utrās partēs agrī pūblicī in possesiōne cīvitātis mansūrās et utrās in manūs prīvātās alienātūrās iudicārent. M. Octāviō Collēgae cum hīs lēgibus adversārētur, potestātem abrōgāvit. Porrō gazam Pergamī, cuius Populus Rōmānus hērēs ā Rēge Attalō, nōminātus erat, iīs quī partem agrī nōn accēpērunt largīrī voluit.

Discordia triumvirālis, cum novae sēditiōnēs ā Fulviō Flaccō, C. Gracchō et C. Papīriō Carbōne excitātae essent, ācrius exārsērunt. Sempronia, P. Scīpiī Āfricānī uxor, partem inimicitiae frātrum contrā marītum habēns, cum is casū in cubiculō dēfūnctus repertus esset, dē eius morte, velut venēnāria, suspecta fuit, nec vērō ūlla quaestiō dē hāc rē ācta est.

C. Gracchus trēs lēgēs tulit: prīmam dē frumentō ad plēbem distribuendō, alteram dē rēbus agrāriīs, quā triumvirī iūdicārent num agrī in possesiōne pūblicā vel in manū privātā manērent, tertiam quā sescentī equitēs in Senātum admitterentur, itaque nūmerum senātōrum triplicāvit. Alterō tribūnātūs annō complūrēs colōniās in Italiā dēdūcendās cūrāvit et in solō Āfricānō ūnam ubi dīruta Carthāgo fuerat.

C. Gracchus armātā multitūdine Aventīnum occupāvit et sēditiōnem populī temptāvit. Ā L. Opīmio cōs. victus et interfectus est ūnā cum Fulviō Flaccō cōnsulārī, amīcō et sociō eius.

C. Sallustius Crispus histōricus saeculī I a.C. dissēnsiōnēs cīvīlēs Rōmānās ac mōrem factiōnum incipere cēnsēbat in vitiīs quae ex abundantiā post victōriam Rōmānam in bellīs Pūnicīs ēdita sunt. Nam ante Carthāginem dēlētam populus in timōre inimicōrum placidē modestēque vivēbat neque dominātiōnis certāmen inter cīvēs erat cum formīdō hostīlis cīvitātem in bonīs artibus retinēret. Sed hostibus victīs iam populus in ōtiō vivere coepit optāns ā lībertāte in libīdinem sē vertere.

Ex duābus factiōnibus pars optimātum magis pollēbat. Plēbs inōpiā et mīlitiā urgēbātur. Praedae bellicae cum inter paucōs dīriperentur populum nōn dītābant atque iī quī poteniōribus cōnfīnēs erant ē sēdibus expellēbantur.

Avāritia māxima animōs nōbilium cum potentiā invāsit. Frātrēs Gracchī cōnātī sunt vindicāre lībertātem plebis sed nōbilitās noxia exārsit et eōrum vītās cōnsūmpsit.

Victōriā suā optimātēs timōrem in populō coluērunt, quae rēs, futurī bellī cīvīlī sēmen, Rōmam pessum datūra est.

(Summam ex capitulō LI librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)