Skip to main content

DE RERVM PVBLICARVM GENERIBVS

Fēriīs Latīnīs annō DCXXV a.u.c. P. Scīpiō Aemiliānus Āfricānus, iam senex, in vīllā suā ut hospitēs in convīviō acciperet, adfuit. Prīmus quī advēnit, nepōs eius, Q. Tūberō, cum Scīpiōne dē  rēbus astrolōgicīs, māximē dē illō insōlitō “alterō sōle” disserere voluit. Attamen Āfricānus rēbātur Sōcratem rectē monuisse humānā ratiōne haec prōdigia capī nōn posse neque aliquid ūtilis hominibus ex iīs nancīscī. Tunc L. Fūrius Philus et P. Rutilius Rūfus repente venientēs eōrum sermōnem intervēnerunt. Tandem famulus ad eōs in viā iam appropinquāre nūntiāvit C. Laelium, cum quō Scīpiō summam et intimam amīcitiam colēbat. Neque sōlus adveniēbat sed Spurius Mummius et C. Fannius, generī eius, Laelium comitābantur. Hī omnēs in aprīcō et prātulō locō sedentēs, cum hiems et frigora essent, dē rēbus caelestibus disputāre perrēxērunt. Laelius vērō dē Rē Pūblicā disserere mālēbat.

Amīcī parumper dē astrōrum ratiōnibus  disputāvērunt et quōmodo Archimēdēs Syrācūsānus globō aēneō motūs caelestēs dēclārāret.  Eius pactī dissertātiōnēs, Laelius rūrsus inūtilēs et contemnendās arbitrabātur, ergō ad māiōra pervenīre postulābat, id est quōmodo Rēs Pūblica indivīsa fīerī posset. Quia in illō tempore Populus Rōmānus in duās partēs inimicissimās, pātriciōs ac plēbēiōs, inde ab Tiberiī Gracchī tribūnī tempestāte, dīvīsus erat. Ergō ut Rōmānī melius et beātius viverent, Laelius ūnum Populum et ūnum Senātum exstāre cēnsēbat.

Dē Rē pūblicā Rōmānā Scīpiōnem optimam esse dīxisse meminerat Laelius. Etiam dīxit cīvitātem magis quam multitūdinis coetum Rem Pūblicam arbitrārī sed etiam modum gubernandī et iūra communia habēre. Antequam dē Rē Pūblicā disputāre coepit Scīpiō quid et quāle ipsa sit quaerendum esse cōnstituit. Sententiā eius, tria sunt genera cīvitātis: aliae quae ab ūnō rēgnāntur, aliae quae ab optimātibus reguntur et aliae in quibus potestās penes populum est. Sed in rēgnō iūris, in optimātum dominātū multitūdō lībertātis expers est. In Rē Pūblicā populārī verō ipsa aequābilitās facit ut nūllum discrīmen dignitātis habeātur.

Scīpiō genus Reī Pūblicae ex cēterōrum trium virtutibus temperātum optimum esse cēnsēbat. Quīn etiam fīrmitūdō Reī Pūblicae prohibet nē qualitātēs civitātis in contraria vitia fiant. Quod in plūrimīs aliīs cīvitātibus ūnus prīmās legēs dederat, sīcut Lycūrgus apud Lacedaemoniōs, Mīnōs apud Crētēs et ita porrō. Rēs Pūblica Rōmāna vērō nōn unīus ingeniō sed multōrum in multīs saeculīs et aetātibus cōnstitūta est. Rōmulus cōnstituit et urbem condere, et secūtus est cōnsilium novum quoddam et subagreste ad fīrmandam novam cīvitātem, sed hoc cōnsilium fuit proprium magnī hominis prōvidentis iam tum longē ad mūniendās opēs rēgnī et populī suī.  Illud igitur cōnsilium fuit virginēs Sabīnās rapere, quae raptae et porrō mātrōnae factae ā marītīs et parentibus popōscērunt bellum inter eōs cessāret ac foedus īcerent. Rōmulus rēx praedā captā ex secundīs cum fīnitimīs bellīs nōn propriam sed cīvium domūs locuplētāvit. Itaque sīcut fēmina geminōs parit īnfantēs, ita Rōmulus haec duo ēgreia ReĪ Publicae firmāmenta peperit: auspicia et Senātum. Tandem Rōmulus mortuus, cum Proculus Iūlius sibi in viam obviam iisse nūntiāret in deōrum numerō collocātus est.

Laelius dīcēbat Platōnem prīncipem esse quō nēmō in scrībendō praestantiōrem. Ille in librō suō dē optimā civitāte, Rem Pūblicam praeclāram secundum mentem suam et ā vītā mōribusque hominum abhorrentem dēscrīpsit. Scīpiō fōrmam vērae Reī Pūblicae Rōmānae expressam mittit in quā rēx dēligendus erat virtūtis et sapientiae gratiā, nōn ut apud Lacedaemoniōs ubi rēgēs omnēs Herculis stirpe habendōs erant. Post Rōmulī excessum Rōmānī novum rēgem, nōmine Numam Pompilium, Curibus accīvērunt, quī eōs otiī pacisque īnstitūta docuit. Quīn etiam religiōne, sacriīs et caerimoniīs et animōs cīvium bellicōsōs mītigāvit.

Ultimus Rēx Rōmānōrum, quī īnsolentiā, vitiīs atque insāniā suā tōtum genus rēgāle dīruit fuit Tarquinius Superbus, tyrannus crūdēlis. Illīusque fīlius, cum suam libīdinem regere nōn posset, Lucrētiam, Collātīnī uxōrem, stuprāvit. Ob quam iniūriam mulier pudīca sē ipsa morte multāvit. Cum L. Brūtus, ut mortem Lucrētiae vindicāret ac Rōmam ab Tarquiniōrum iugō līberāret, rēgem et tōtum eius genus ex urbe dēpulit. Tum Scipiō dē dominō iniūstō seu tyrannō dīcit impossibile esse bēluam peiōrem cōgitārī cum nēmō sit nec taetrior nec foedius nec dīs hominibusque invīsior. Huic oppōnit virum probum et iustum cīvitātis rēctōrem. Tertiō tandem disputātiōnis diē dē optimō Reī Pūblicae rēctōre ac dē praemiīs eī bene meritīs disputātum est. Sententiā eius praemium stabilius, sīcut in somniō eum docuerat avus suus Āfricānus, post mortem et in caelō optimī Reī Pūblicae rēctōrēs accipient.

(Summam ex capitulō LV librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)