Skip to main content

Posts

Showing posts from April, 2017

DE RERVM PVBLICARVM GENERIBVS

Fēriīs Latīnīs annō DCXXV a.u.c. P. Scīpiō Aemiliānus Āfricānus, iam senex, in vīllā suā ut hospitēs in convīviō acciperet, adfuit. Prīmus quī advēnit, nepōs eius, Q. Tūberō, cum Scīpiōne dē  rēbus astrolōgicīs, māximē dē illō insōlitō “alterō sōle” disserere voluit. Attamen Āfricānus rēbātur Sōcratem rectē monuisse humānā ratiōne haec prōdigia capī nōn posse neque aliquid ūtilis hominibus ex iīs nancīscī. Tunc L. Fūrius Philus et P. Rutilius Rūfus repente venientēs eōrum sermōnem intervēnerunt. Tandem famulus ad eōs in viā iam appropinquāre nūntiāvit C. Laelium, cum quō Scīpiō summam et intimam amīcitiam colēbat. Neque sōlus adveniēbat sed Spurius Mummius et C. Fannius, generī eius, Laelium comitābantur. Hī omnēs in aprīcō et prātulō locō sedentēs, cum hiems et frigora essent, dē rēbus caelestibus disputāre perrēxērunt. Laelius vērō dē Rē Pūblicā disserere mālēbat.

Amīcī parumper dē astrōrum ratiōnibus  disputāvērunt et quōmodo Archimēdēs Syrācūsānus globō aēneō motūs caelestēs dēclā…

CURSO INTENSIVO DE LATÍN PARA PRINCIPIANTES

Las vacaciones de verano son un momento estupendo para iniciar proyectos de estudio con más calma, tiempo y motivación del que solemos tener durante el periodo laboral.

Nuestro Curso de Latín en Vídeo para Hispanohablantes ofrece a quienes deseen emprender el estudio autodidacta del método Lingua Latina per se Illustratadel maestro Hans. H. Ørberg un complemento perfecto para alcanzar el objetivo de leer y disfrutar de los clásicos latinos en su lengua original.

La serie Lingua Latina per se Illustrataes el método número uno indiscutible a nivel mundial entre todos aquellos que quieren aprender latín por su cuenta, aclamado por cientos de testimonios de alumnas y alumnos que así lo atestiguan en comentarios, foros y vídeos de internet.

El Nivel Inicial de nuestro Curso de Latín en Vídeo ofrece la posibilidad de iniciar la aventura del estudio del latín asistiendo como oyentes a treinta clases de una hora y media de duración en las que se trabajan de forma exhaustiva y con aclaraciones…

POMPEIVS MAGNVS

Bellum sociīs Rōmānōrum ā rēgibus Mithridāte et Tigrāne in Asiā illātum est. Dē quō equitibus Rōmānīs nōnnūllōs Bythyniae prōvinciae vīcōs dēpopulātōs esse, Cappadociam in diciōne inimicōrum in epistulīs nūntiābātur. L. Lūcullus, cum magnās rēs gessisset, ab illō discessit. Sociī igitur et civēs ā Rōmānīs imperātōrem ūnum Pompēium dēposcēbant et expetēbant.

In bellō Mithridāticō haec in discrīmine erant: cum Populī Rōmānī mīlitāris dignitās, tum sociōrum salūs atque multōrum cīvium bona. Tandem vectīgālia quae certissima et māxima ab īis provinciīs accipiēbantur. Mithridātēs Rēx etiam puniendus erat, quī ūnō diē, ūnō imperiō, octōgintā mīlia cīvium Rōmānōrum trucīdandōs cūrāverat.

Prīmum L. Sulla et L. Mūrēna dē Mithridāte triumphāvērunt neque, mātūrius ambō in Italiam revocātī, rēgem ex imperiō eius expulērunt. Itaque iste, ut in duōbus locīs dīversīs Rōmānī exercitūs dīviderēntur, copiīs parātīs ōrnātāque classe, cum aggredī vicīnās gentēs simulāvit, tum in Hispāniam lēgātōs ad Sert…