Skip to main content

RES GESTAE IN HISPANIA

Rōmānīs in oriente occupātis, in occidente Hispānī rebellavērunt. Viriāthus, locō umilī nātus, dux exercitūs Celtibērōrum factus, tōtam Lūsītāniam, victīs Rōmānīs, occupāvit. Tandem ā prōditōribus ex suīs, cōnsule Rōmānō instigante, interfectus, Hispānia pācāta est. In illō bellō C. Matiēnius ab exercitū Rōmānō dēseruit, quā rē, posteā, apud tribūnōs plēbis accūsātus, exemplī gratiā, cōram tīrōnibus damnātus et virgīs verberātus est, tandem ūnō sēstertiō vēnitus.


C. Hostīlius Mancīnus in Hispāniam profectus est contrā auspicia nam, cum sacrificium faceret, pullī ex caveā ēvolāvērunt et cum nāvem cōnscenderet, vocem ōminis monentis ut manēret audīvit. Deinde, ā Nūmantīnīs victus, nūllā spē ad exercitum servandum habitā, pācem turpem cum hostibus panxit, quam Senātus īnfirmāvit.

Bellum Numantīnum ad Scīpiōnem Aemiliānum dēlātum est prae vitiīs cēterōrum Rōmānōrum ducum. Is omnia dēlicia ē castrīs amputandō mīlitēsque onera velut iūmenta portāre cōgendō, exercitum ad mīlitiae disciplīnam revocāvit.

Scīpiō mūnera ā rēge Syriae Antiochō in nōmine Reī Pūblicae accēpit et in pūblicās tabulās eōrum nōtitiam scrībī iussit eō cōnsiliō, ut mīlitibus fortiōribus quasi praemia dōnāret.

In obsidiōne Numantiae hostēs quī pābulābantur interficī prohibuit quod plūrēs inimīcōs frūmentum in urbe velōcius absūmptūrōs spērāvit. Dēmum Numantīnī cum fame moritūrī essent sē invicem necāvērunt. Annō XIV post Carthāginem dēlētam Scipiō de urbe Hispānā captā triumphāvit.

(Summam ex capitulō LI librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit. 
Cōnsalvus magister nōnnūllās vōcālium quantitātēs ēmendāvit.)