Skip to main content

Posts

Showing posts from March, 2017

HOSANNA IN EXCELSIS

Giotto di Bondone - Entry into Jerusalem. (Math 21 1-11)
Et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mih et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos. Hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via. Turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes Hosanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini! Hosanna in e…

RES GESTAE IN HISPANIA

Rōmānīs in oriente occupātis, in occidente Hispānī rebellavērunt. Viriāthus, locō umilī nātus, dux exercitūs Celtibērōrum factus, tōtam Lūsītāniam, victīs Rōmānīs, occupāvit. Tandem ā prōditōribus ex suīs, cōnsule Rōmānō instigante, interfectus, Hispānia pācāta est. In illō bellō C. Matiēnius ab exercitū Rōmānō dēseruit, quā rē, posteā, apud tribūnōs plēbis accūsātus, exemplī gratiā, cōram tīrōnibus damnātus et virgīs verberātus est, tandem ūnō sēstertiō vēnitus.


C. Hostīlius Mancīnus in Hispāniam profectus est contrā auspicia nam, cum sacrificium faceret, pullī ex caveā ēvolāvērunt et cum nāvem cōnscenderet, vocem ōminis monentis ut manēret audīvit. Deinde, ā Nūmantīnīs victus, nūllā spē ad exercitum servandum habitā, pācem turpem cum hostibus panxit, quam Senātus īnfirmāvit.

Bellum Numantīnum ad Scīpiōnem Aemiliānum dēlātum est prae vitiīs cēterōrum Rōmānōrum ducum. Is omnia dēlicia ē castrīs amputandō mīlitēsque onera velut iūmenta portāre cōgendō, exercitum ad mīlitiae disciplīnam…