Skip to main content

Posts

Showing posts from February, 2017

ENSEÑAR LATÍN EN LATÍN

Charla ofrecida por el profesor Carlos Martínez Aguirre de Classics at home. a los alumnos del Máster de Formación de Profesorado de la Universidad Autónoma de Madrid. Febrero de 2017

BELLVM PVNICVM TERTIVM

Liber XLV ultimus est quī integer nōbīs ex operibus restat Līviānīs. Cēterī iam prīdem āmissī sunt, sed prō textū plēnō summāria in fōrmā periochārum habēmus in quibus, inter alia, continentur rēs gestae in Bellō Pūnicō Tertiō.

Gulussa, Masinissae fīlius, Rōmam nūntiāre Carthāginiēnsēs mīlitēs cōnscrīpsisse, novam classem comparāvisse ac sine dubiō bellum strūxisse. Hōc audītō placuisse Senātuī decem lēgātōs in Āfricam explōrātum mittere, etsī M. Porcius Catō cōnātus est suadēre ut raptim bellum indīcerētur.

Lēgātī ex Āfricā reversī et classem parātam sē et exercitum dispōsitum Carthaginiensem invēnisse Senātuī renūntiāvērunt. Catō senatōribus suāsit ut cursim exercitum in Āfricam trānsportārent. Sed P. Cornēlius Scīpiō Nāsīca quod eā sententiā Rōma nōndum iūstam causam bellī habēret, bellum dissuādēbat.

Senātuī cum Āfrī plūrēs nāvēs quam foedus iīs licēbat habērent vexillaque in terram Massinisae īnferrent placuit bellum hīs indīcī. Antequam bellum parātum esset, lēgātī Uticā advēnēr…