Skip to main content

BELLVM MACEDONICVM

Post bellum Pūnicum secundum Rōmānī cum Philippō, Macedoniae rēge, cōnflīxērunt. T. Quīnctius Flāminīnus prīmum ad faucēs Ēpīrī Macedonas fugāvit, deinde in Thessaliā fūdit. Hāc victōriā nūntiātā, Senātus quīnque diēs fēstōs dēcrēvit rērum prosperē gestārum gratiā.

Ad templum Bellōnae pāx data est Macedonibus praesertim hīs lēgibus: ut praesidia dēdūcerentur Graecāsque cīvitātēs, trānsfugās captīvōsque Rōmānīs trāderent. Item nūllum elephantum, quīnque tantum nāvēs tectās retinērent neque  ūllum bellum extrā fīnēs Macedoniae īnferrent. Dēnique mīlle talenta argentī populō Rōmānō tribuerent.

Brevī post magna Graecōrum multitūdō Corinthum convēnerat ut Isthmiōrum lūdōs spectāret mercātumque frequentāret. Ibi  praecō omnēs gentēs Graecās, quae sub diciōne Philippī fuerant, līberās, immūnēs et sub propriīs lēgibus esse nūntiāvit. Tantō gaudiō omnēs nūntium dē lībertāte suā accēpērunt ut, lūdīs dīmissīs, imperātor Rōmānus ā turbā spectatōrum, quae super eum ad gratiās agendās rueret, haud procul vītam amitteret.

Posterō annō T. Quīnctius Flāminīnus cum Nabide, Lacedaemoniōrum tyrannō, cōnflīxit. Exercitus Rōmānus in Graeciā nōn remānsit, sed in Italiam profectus est. Dissertātiōne dē rēbus in Graeciā gestīs ā Quīnctiō factā, Senātus dēcrēvit eum trēs diēs triumphī meruisse, quibus arma, tēla signaque aerea et marmorea, dōna cīvitātum et aureās corōnās, ingēns aurī et argentī pondus Rōmam trānstulit.

Bellum Graeciae īnferendae causā Antiochus cum Aetōlīs societātem iūnxit. Rēx hiemem cōnsūmpsit nūptiīs cum virgine quādam Chalcidēnsī celebrandīs ac conviviīs fruendīs. Prīmō vere M’. Acīlius cōnsul exercitum per Lārīsam et Crannōnem usque ad sinum Māliacum dūxit. Antiochus, cum ferē decem mīlia peditum et equitibus quīngentīs, Thermopylīs sēsē recēpit, locus magis memorābilis adversus Persās Lacedaemoniōrum morte quam pugnā ipsā.

Macedonēs Thermopylīs castra sua duplicī vāllō fossāque et mūrō permūnīverant et nē Rōmānī imminentia iuga trānsīrent Aetōlōs per nūntiōs iussit circā montium verticēs obsidēre. Rōmānus, cōntiōne habitā, cōpiās ad angustiās admōvit. Prīmum Macedonēs hostēs facile sustinēbant; deinde, impetū ā Rōmānīs renovātō, eōs diūtius patī nōn potuērunt atque intrā mūnimēnta concessērunt. In mediō proeliō M. Porcius super castra appāruit.  Vexillīs Rōmānōrum cōgnitīs, pavor Macedonas cēpit et sēmiermēs cum Antiochō Ephesum fugēre.

Acīlius cōs. Chalcidem veniēns M. Catōnem Rōmam mīsit victōriam nūntiātūrum, castra ad Hēraclēam, quae in rādīcibus Oetae montis sita est, mōvit. Per XXIV diēs oppugnatiō continuāta est. Fatīgātīs Aetōlīs Rōmānī trēs partēs praesidiī vehementer agressī sunt. Quarta igitur, iam nōn tantopere dēfendēbātur. Diē dīlūcēscente, huius partis mūrōs scālīs Rōmānī trānscendēre. Aetōlī in arce receptī impetum hostium resistere nōn potuērunt sed armīs abiectīs statim sē dēdidērunt. Hoc fuit fīnis bellī in Graeciā.

L. Cornēlius Scīpiō bellum contrā Antiochum in Asiā perrēxit, Rhodiīs ac Pergamēnīs adiuvantibus. Antiochō victō, sociōrum Rōmānōrum rēgna ampliāta sunt. Illī vērō pax data hāc lēge, ut fīnis imperiī Taurus esset mōns. Asiāticum cognōmen datum est L. Cornēliō Scīpiōnī frātrī exaequātō.

Perseus Philippō V in rēgnum successit. Illum ob iniūriās contrā Eumenem rēgem Pergamī et socium, Senātus Rōmānus bellum indīxit. P. Licinius Crassus in Thessaliā Macedonem, cui auxilium Thrāciī ferēbant, oppugnāvit neque subēgit. Tum dēmum Persea L. Aemilius Paulus cōs. dēvīcit et cum nuntiō dē victōriā Q. Fabium, L. Lentulum et Q. Metellum Rōmam mīsit. Deinceps Beroea, Thessalonīca, Pella et plūrimae Macedoniae cīvitātēs Rōmānīs sē dēdidērunt. Rēx Perseus victus in Samothrācam trāiēcit.

Victōriae laetitia Rōmae praecepta est ōmine antequam lēgātī ab imperātōre missī pervēnerant. Cum C. Licinius quadrīgās mitteret, tabellārius ē Macedoniā missus, litterās laureātās eī trādidit, quās cōnsul velut certum signum victōriae populō prō forīs pūblicīs ostendit.  In cōntiōne lēgātī Persea rēgem victum et fugātum esse exposuērunt. Lēgātiōne audītā cōnsul prōclāmāvit ut templōrum forēs aperīrentur eōque omnēs dīs grātiās agentēs īre debērent. Ā Senātū in quīnque diēs supplicātiōnēs dēcrētae sunt.

Eōdem tempore Illyricum in diciōne populī Rōmānī redāctum, rēgem Gentium captum exercitumque caesum. Perseus ex īnsulā Samothrācā, quae locus sacer existimātur, per lēgātōs ignōtōs, P. Aemiliō litterās mīsit ad indutiās postulandās. Cōnsul, lēgātōs lacrimōsōs vidēns, prīmum fortūnae hūmānae miserātus est, deinde vērō sine respōnsō eōs dīmīsit  propter nimiam rēgis in litterīs superbiam.

Novīs litterīs Perseus, titulō prīvātō, lēgātōs ā cōnsule petīvit ut dē statū et condiciōne suā colloquerentur. Quī lēgātī rēgem omnia sua in fidem et clēmentiam populī Rōmānī cōnfīdere iussēre. Animīs sociōrum ā Perseō abaliēnātīs, omnēs ad Rōmānōs transiēre et rēx ipse fugae cōnsilium ad Thrāciam capere coāctus est. Eōque īre nōn potuit quia nauta quīdam Crētēnsis, pecūniā rēgis dēlātā, sine eō lembum subdūxit.



Rēx in angulō templī dēlituit, sed in fīne sēsē et fīlium Cn. Octāviō trādidit, quī eum captum in nāvem praefectī Amphipolim mīsit. Paulus Perseō ineuntī in tabernāculum dextram porrigēns submittentīque sē ad pedēs suōs imperāvit nē genuflecteret atque in cōnsilium coram advocātīs cōnsīderet. Deinde cōnsul Persea percontātus est quā iniūstitiā vel iniquitāte coāctus bellum contrā populum Rōmānum gesserit. Cum rēx nihil respondēret, cōnsul eum hortātus est ut spem in Rōmānam clēmentiam habēret.

Prīmus rēx nōbilis Macedoniae Philippus II fuit, pater Alexandrī Magnī. Hic trēdecim annōs rēgnavit et nōn tantum in Eurōpae fīnibus sē continuit sed imperium in Persiam usque ad Indiam superfūdit. Post eius mortem dūcēs exercituum opēs rapientēs rēgnum in partēs partītī sunt.

In Macedoniam decem lēgātī missī sunt, quīnque in Illyricum, ad rēs bellō turbātās ab imperatōribus compositās comprobandās. Prīmō autumnō Aemilius Paulus Graeciam circumīre et quod spectandum esset vidēre cōnstituit. Prīmum omnium inclutum ōrāculum Delphīs petīvit. Porrō Chalcidem, indeque Aulidem trāiēcit, portum nōtum quā classis Agamemnonia ante discessum ad Trōiam steterat. Ibique rēx ille rēgum, Diānā iussus, fīliam Iphigenīam ad ārās admōvit ut ventum secundum habēret.

Inde Athēnīs Paulus sacrificium Minervae fēcit. In Peloponnēsō vīsit Corinthum -nobilem Isthmō- Sicyōnem, Argōs, Epidaurum -inclutam Aesculāpiī templō-, Spartam, Megalopolim, Olympiamque ubi signum ingēns Iovis animum suum mōvit.

Prīncipibus cīvitātum Amphipolī congregātīs, Paulus ex tribūnālī Macedonas līberōs esse, urbēs agrōsque habēre, lēgibus suīs ūtī, prōnūntiāvit. Deinde, magnificō apparātū, Rōmānī parāvērunt convīvium et lūdōs in quibus multitūdō artificum omnis generis adesse solet.

Macedoniā in prōvinciam redāctā ante sē Aemilius Paulus in triumphō Persea cum fīliīs eius dūxit. Ex quattuor fīliīs Paulī duo māiōrēs patris nōmen nōn ferēbant quia in adoptiōnem iam prīdem datī sunt. Minōrēs vērō, quattuordecim et duodecim annōrum, nuper tragoediīs interfectī sunt, itaque dux victor, nūllō fīliō comitante, in triumphō vectus est.

Paulus post triumphum, ā tribūnō plēbis cōntiōne datā, summārium rērum suārum gestārum in Graeciā, quās quindecim diēbus perfēcerat, populō Rōmānō commemorāvit et quōmodo civitātēs omnēs Macedoniae sē dēderint ac rēx ipse in templō Samothrācum cum līberīs captus sit. Timēbat vērō in exercitū in Italiam trāiciendō nē rota fortūnae, post tot et tantam victōriam, mutāret, itaque illum gyrum in sē et domum suam accidere quam in patriam cupīvit: tragoediam privātam lugēns, in Reī Pūblicae fēlīcitāte glōriātus est.

(Summam ex capitulō L librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit. 
Cōnsalvus magister nōnnūllās vōcālium quantitātēs ēmendāvit.)