Skip to main content

TVLLIA FEROX

Postquam Tullus Hostīlius mortuus est populus Rōmānus, comitiīs habitīs, novum rēgem Ancum Mārcium creāvit. Cuius avus fuit Numa Pompilius, secundus rēx Rōmānōrum, vir prudēns et pius.
Ancō ingenium medium erat: et religiōsum et bellicōsum, itaque exemplum avī suī secūtus sacra pūblica ad bellum indīcendum īnstituere cōnstituit, quae “ius fētiāle” appellāvit.

Eādem tempestāte, cum Latīnī Ancum ōtiōsum inter fāna et ārās fore rērentur, incursiōnem in agrōs Romānōs facere ausī sunt. Tunc Rōmānī legātum fētiālem ad fīnitimōs mīsērunt eō cōnsiliō ut praedam et rēs ā Latīnīs sumptās repeteret. Sī rēs nōn redditae erant rēx dē bellō ad quemque senātōrem cōnsulēbat hīs verbīs: “Dē rēbus quās lēgātus repetīvit nec hostēs dedērunt dīc quid cēnsēs?” Sī plūrimī cōnsentiēbant in bellō indīcendō fētiālis hastam ferream sanguineam in inimicōrum fīnēs ēmittēbat.

Dum Ancus bellum gerēbat, deōrum cultum sacerdōtēs Flāminēs aliīque curābant, sīcut rēx eīs dēmandāverat. Medullia, oppidum bene fīrmātum, praesidiō validō et munitiōnibus difficile captū erat. Ancus Mārcius, secūtus morēs veterum rēgum, rēs Rōmānās augēre potuit multīs Latīnīs victīs in cīvitātem accipiendīs. Item, cum nova multitūdō hominum multa crīmina facerent, carcerem in mediō forō aedificandum cūrāvit ut cīvēs a sceleribus dēterrērentur. Tum demum aedēs Iovis Feretriī ab Ancō rēge  amplificāta est.

Quīdam vir Graecus, nōmine Dēmarātus, ob seditiōnēs domō Corinthō in Etrūriam prōfugit. Eī duō fīliī erant Lucumō et Arrūns. Tunc Arrūns mortuus est uxōre gravidā relictā. Dēmārātus ignōrābat nurum suam īnfāntem exspectāre itaque nepōtis in testāmentō oblītus est.

Lucumōnis uxor fuit Tanaquil, fēmina sūmmō locō nāta quae aegrē patiēbātur virum suum humiliōrem quam patrem esset. Cum iī vērō Rōmae approquinquārent, subitō aquila ex caelō delapsa apparuit volitānsque pilleum sūmpsit et paucum temporis posteā in eius capite aptē rēposuit. Uxor, quae perīta erat in arte prōdigiōrum, illud augurium significāre marītum magnās rēs adeptūrum esse cēnsuit. Rōmae igitur Tanaquīl credēbant virum suum posse in novō populō propter sōlam virtutem summum honōrem cōnsequī.

Itaque postquam Rōmam migrāvit nōmenque mūtāverat “Lūcium Tarquinium Prīscum” sē appellāvit. Inter Rōmānōs fortūnam suam adiuvābat benignē loquendō, comitter invitāndō et omnibus beneficiīs cīvibus suīs faciendīs. Item in rēgiā cum Ancō rēge ita amīcitiam iūnxit ut cum particeps in publicīs ac privatīs cōnsiliīs semper esset tum, post rēgis mortem, tūtor liberīs īnstituerētur.

Cum Tarquinius postulāret ut quam prīmum comitia ad rēgem creandum fierent, puerōs rēgiōs vēnātum dīmīsit, nē istī rēgnum peterent. In contiōne vērō Tarquinius plēbis animōs sibi conciliāvit ōrātiōnem ad populum compositam habendō. In quā dīxit sē nōn rem novam petere, cum duo iam peregrīnī Rōmae rēgnāvissent. Tandem, hīs verbīs audītīs, populus Rōmanus grande cōnsēnsū eum imperāre iussit.

Tarquinius rēx centum novōs senātōrēs lēgit quoniam volēbat et fīrmāre rēgnum suum et rem pūblicam augēre. Tunc prīmum cum fīnitimīs Latīnīs bellum gessit atque Apiolās eōrum oppidum vī cēpit opulentissimāque praedā ex eō revectā, lūdōs magnificōs celebrāvit.

Mūrum quoque lapideum circum urbem incohāre volēbat sed bellum Sabīnum prohibuit nē rēx id opus cōnficeret. Inter hoc bellum, cum rērētur Rōmānum equitātum cōpiīs carēre, nōngentōs eī adiēcit equitēs. In proeliō ad Aniēnem flūmen, Rōmānī ingentem lignōrum molem in aquās coniciērunt eō cōnsiliō, ut pontem incenderent. Itaque Sabīnīs terrōre perfūsīs fugam impedīvērunt et māxima eōrum pars ab equitibus in flūmen ācta est. Tunc Sabīnī lēgātōs ad Rōmānōs mīsērunt quī pācem peterent: Collātia cum omnibus agrīs suīs Rōmānīs dēditum. Sabīnīs dēvictīs Tarquīnius omne nōmen Latīnōrum domuit singula oppida occupandō. Posteā palūdēs, quae inter convallēs urbis intererant, per cloācās in Tiberim ductās siccāvit. Item dēlūbrum Iovis fundāmenta in Capitōliō, quam bellō Sabīno voverat, iēcit.

Tunc temporis prōdigium mīrābile vīsū in rēgiā accidisse ferunt: cuiusdam puerī dormientis caput, Serviī Tulliī nōmine, ārsit. Quod cum rēgīna novisset, dēcrēvit puerum fīliī locō habēre quia eum rēgem fore spērābant. Itaque, cum iam Tarquiniī fīlia matūra virō esset, Serviō Tulliō dēspondit.

Cum Ancī fīliī cēnsērent Servium Tullium fraude regnō eōs pulsāre velle, in illum īnsidiās parāvērunt. Neque ipsī rēgem aggredī ausī sunt, sed duōs ferocissimōs pāstōrēs ad rēgem necandum dēlēgēre. Itaque pāstōrēs ad rēgem vocātī sunt quod ambō rīxam in vestibulō simulābant. Tunc, dum prīmus pāstor ad rēgem alloquitur, alter Servium secūrī occīdit. Statim Tanaquīl rēgīna claudere Palāti forās iussit ut mortem rēgis cēlāret et nūntiāvit rēgem nōn mortuum sed sōpītum esse atque imperium paucīs post diēbus rūrsus in manibus eius fore.

Tullius ad firmandam suam poestatem īnsignia rēgia portāvit atque cum līctōribus ambulāre coepit. Tandem mors rēgis populō patefacta est ac magna complōrātiōne in rēgiā orta. Mortuō patre, Anciī fīliī Suessam Pōmētiam, oppidum Volscōrom exulātum iērunt. Quīn etiam nē in sē Tarquiniī fīliī īnsidiās facerent fīliās suās eīs in mātrimonium dedit.

Servius rēx cēnsum īnstituit atque ex eō populum in V classēs et CXCIII centuriās ditribuit. Ex patriciīs XVIII equitum centuriae factae. Urbem in regiōnēs IV dīvīsit quās tribūs appellāvit.

Suovetaurīlibus tria animalia immolantur: sūs, ovis et taurus, quod factum est in prīmō lūstrō Rōmanō, in quō octōgintā mīlia cīvium cēnsa esse feruntur. Haec narrat Fabius Pictor, scrīptor histōricus antīquissimus.

In eā tempestāte Servius Tullius duōs collēs Rōmae addidit: Quirīnālem et Vīminālem. Ipse Rēx in colle Vīmināle in Ēsquiliīs habitāvit, ut locō dignitās fieret. Item Latīnīs perpulit ut fānum Diānae comuniter Rōmae in Aventinō aedificārent sīcut illud inclutum Ephesī ā cīvitātibus Asiae factum. Servius, cum fīlius Tarquiniī sē iniussū populī rēgnāre dīceret, rettulit iubērentne sē rēgnāre ad populum.

L. Tarquinius, Tulliā minōre interfectā, uxorem dūxit Tulliam māiōrem, fēminam ferōcissimam quae priōrem virum suum Arruntem necāvit et novum maritum hortābātur ut rēgnum caperet. Quin etiam Tanaquīl invidēbat quia ea rēgnum et virō et generō suō dederat. Tarquinius ingentia pollicendō et regem crīminibus accusandō patrum animōs sibi conciliāvit.

Tunc L. Tarquinius in rēgiā sēde sedēns iussit senātōrēs in Cūriam ad sē cōgī. Extemplō aliī senātōres propter metum convēnērunt, aliī cum iam ad hoc parātī essent. Tarquinius igitur Serviō hīs verbīs maledīxit: servum servāque nātum sine comitiīs neque suffrāgiō populī rēgnum muliebrī dōnō occupāvisse. Huic ōrātiōnī ipse Servius Tullius intervēnit. Cui mīrantī Tarquinius respondit sē potiōrem esse hērēdem quam servum. Inter tumultum in Cūriā factum Tarquinius ā Serviō per Curiae gradūs dēiēctus est. Neque rēx Servius salvus domum rediit cum eum fugientem ab iīs, quī ā Tulliae missī erant, interfectus sit. Dē hāc rē satis certī sumus quia Tullia prīma virum suum rēgem salutāre nārrātur. Cum Tullia deinde domum redīret aurīga Servī corpus trucidātum in viā iacēns invēnit atque pavidus restitit. Tum fīlia impia per patris corpus carpentum ēgisse fertur. Rēgnāvit  Servius Tullius annōs XLIV.

(Summam ex capitulō XLIII librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
discipulus Alvarus Nicaraguensis, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)