Skip to main content

RES PVBLICA LIBERA

Rēgibus Rōmā exactīs prō ūnā māximā dignitāte perpetuā, duō cōnsulēs creātī sunt eō cōnsiliō sī ūnus malus esset, alter, potestātem similem habēns eum coercēre posset. Prīmī fuērunt cōnsulēs L. Iūnius Brūtus et L. Tarquinius Collātīnus. Vērum huic cōnsulātus abrogātus est cum dēcrētum sit ut nēminī Tarquiniī nōminis Rōmae habitāre licēret.

Rēx Tarquinius prīmus novīs cōnsulibus bellum intulit ut in rēgnum reciperētur. In eō bellō Brūtus in proeliō cum Arrunte occīsus est. Deinde Sp. Lucrētius morbō periit. Itaque prīmō Reī Pūblicae līberae annō quīnque fuērunt cōnsulēs. Tarquinius Superbus victus Tūsculum sē contulit ibique per XIV annōs prīvātus senuit.

Nōnō annō post rēgēs exāctōs nova dignitās creāta est, māior quam cōnsulātus, nōmine dictātūra. XVI annō post rēgēs exāctōs, ā populō sēditiōne factā, tribūnī plēbī creātī sunt, ut plebēs tuērentur. Post duōs annōs Cn. Mārcius Coriolānus exercitum adversus patriam dūxit atque urbem cepisset nisi ad eum māter et uxor misericordiam rogātum vēnissent.

L. Quīnctius Cincinnātus dictātor factus est arātrō suō in mediō agrō relictō quod, postquam exercitūs Rōmānōs ab hostibus līberāvit, in eōdem diē recēpit atque togam praetextam reddidit.

Ad lēges scrībendās creātī sunt decemvirī annō CCCII, quī XII tabulās lēgum scrīpsērunt. Vērum hīs potestās sublāta est cum ūnus ex hīs, nōmine Ap. Claudius,  fīliam virginem Verginīi cuiusdam, virī honestī et mīlēs fortis quī fuerat, raperet et stuprum faceret. Post vīgintī annōs Camillō commōta est invidia postquām Vēientēs superāverat cum praedam male dīvīsisset.

Gallī Senonēs urbem Romam praeter Capitōlium occupāvērunt sed Camillus tandem dē hīs triumpāvit et postquam etiam Vēiōs et Faleriōs cēperat ‘alter Rōmulus’ vocātus est. Annō CCCLXV a.u.c. dignitātēs mūtātae sunt cum prō duōbus cōnsulibus tribūnī mīlitārēs cōnsulārī potestāte factī sunt. Eōdem annō Camillus trēs cīvitātēs supervēnit et eī Senātus trēs concessit triumphōs.

Titus Mānlius sibi et posterīs cognōmen Torquātī accēpit quia post pugnam singulārem contrā dūcem quendam Gallum ex cadāvere torquem sustulit collōque suō imposuit. Itaque Torquātī cognōmen accēpit.

Post cēnsum, tīrōnibus lēctīs decem novae legiōnēs factae sunt. Quae, cum profectae contrā Gallōs essent, Rōmānus tribūnus mīlitum, M. Valerius, sē obtulit ut Gallum optimum in singularī certāmine dēpugnāret, eumque superāvit eō pactō: corvus Gallī oculōs ālīs unguibusque verberāvit. Ita cognōmen ‘Corvīnum’ ipse ac posterī suī accēpēre. Propter tantam virtūtem annōrum XXIII cōnsul factus est. Eōdem annō quī Latīnī a Rōmānīs dēvictī sunt Alexander Magnus urbem Alexandrīam in Aegyptō condidit.

Q. Fabius Māximus, magister equitum, ā dictātōre capitis damnātus est quia contrā iussum eius, illō absente, Samnītēs oppugnāverat. Posteā Samnītēs exercitum Rōmānum victum sub iugum mīsērunt. Illā tempestāte Ap. Claudius cēnsor aquam Appiam indūxit et viam Appiam strāvit. Q. Fabiō Māximō lēgātus datus est pater eius. Ambo Samnītēs superāvērunt ac plūrima ipsōrum oppida expugnāvērunt. Tum dēmum cōnsulēs P. Cornēlius Rūfīnus et M’. Curius Dentātus Samnītēs dēvīcērunt. Tōtum cum Samnītibus bellum XL annōs gestum est.

Tunc temporis Rōmānī Tarentīnīs, cum lēgātīs suīs iniūriam fecissent,  bellum indixērunt. Istī vērō auxilium contrā Rōmānōs ā Pyrrhō, rēge Ēpīrī petivērunt. Hic prīmum in proeliō elephantīs contrā Rōmānōs ūsus est. Eā dē causā Rōmānī novitāte reī perterritī superātī sunt. Pyrrhus optimē captīvōs tractāvit, Campāniam populātus est et Rōmam mīliāriō ab urbe duodēvīcēsimō perrēxit. Lēgātī Rōmānī ad Pyrrhum missī sunt eō cōnsiliō ut captīvī redimerentur. Fuit ūnus ex Rōmānīs, vir pauper et fortis, cuī Rēx Graecus prōmīsit quartam rēgnī partem sī ad sē trānsiisset neque is dōnum prōmissum accēpit.

Pyrrhus Cineam lēgātum Rōmam mīsit pācem petītum. Quī, Rōmā reversus Graecō nūntiāvit Rōmānōs gentem rēgiam esse talēsque omnēs ferē quālis ūnus Pyrrhus. Ūnō annō post, dum Fabricius missus est contrā Pyrrhum, medicus huius Fabriciō prōmīsit sē rēgem venēnō occīsūrum sī commodum sibi pollicerētur. Vērō ille medicum in vinculīs rēgī remīsit.  Pyrrhus fortitūdinem Rōmānōrum et eōrum honestātem māximē admīrābātur. Tum demum cōs. M’. Curius Dentātus Pyrrhum dēvīcit atque dē eō triumphāvit. Rēx Tarentum fugātus est indeque in patriam recessit atque apud Argōs occīsus est.

Annō urbis conditae CCCLXXXI Alexandrīā lēgātī Rōmam vēnēre eō cōnsiliō ut amicitiam foedumque peterent. Paulo post P. Semprōniō Ap. Claudiō cōnsulibus Rōmānī duās urbēs condidērunt: Arīminum in Galliā Cisalpīnam et Beneventum in Samniō.

Bellum Pūnicum prīmum Ap. Claudiō M. Fulviō cōnsulibus coeptum est. Rōmānī Carthāginiēnsēs cōpiīs terrestibus in Siciliā superāvērunt. C. Duīlius fuit prīmus dux Rōmānus quī Poenōs proeliō nāvālī vīcit. Post illam victōriam bellum in Āfricam trānslātum est. Ibi M. Atīlius prīmum Āfrōs crēbrīs proeliīs supervēnit, deinde vērō ipse victus atque captus est. Sīc Carthāginiēnsēs in patriā suā victī ā Lacedaemoniīs auxilium petīvērunt. Quī ducem Xanthippum misērunt, quī exercitum Rēgulī superāvit. Postquam Rōmam missus est Rēgulus senatōribus suāsit nē pācem cum Poenīs facerent neque mōre Rōmānō in Senātū ēgit.

Aemilius cōnsul CIV nāvēs hostium maritimō proeliō dēmersit sed classis victrīx rediēns tempestāte maritimā ingentī affecta est, in quā ex CDLXIV nāvibus LXXX tantum superfuērunt. Neque Rōmānōrum animus hāc calamitāte īnfrāctus est.

Posteā L. Caecilius Metellus secundō in Siciliā Āfrōs superāvit. Dux Poenōrum sēcum CXXX elephantōs habēbat, ex quibus Metellus XXVI cēpit et in triumphō Rōmam ingentī pompā dēdūxit. Carthāginiēnsēs Rēgulum Rōmam mīserunt pacem petītum, sed ille nūllō modō Rōmānīs suāsit ut foedum cum Poenīs facerent, cum cēnsēret sē tantī momentī nōn esset ut propter ūnum et senem tot Cartaginiēnsēs captī permūtārentur.

P. Claudius Pulcher contrā auspicia pugnāvit et ā Carthāginiēnsibus victus. Deinde C. Lutātiō Catulō bellum commisum est. In Lilybaeum, urbem Sycilliae, CCC Rōmānōrum nāvēs profectae sunt et contrā eās ā Carthāginiēnsibus CD missae. In eō proeliō classis Rōmāna victrīx fuit, dēvictīs Poenīs. Captīvī Carthāginiēnsēs quī in Pūblicā cūstōdiā erant sine pretiō redditī sunt, quī ā prīvātīs tenēbantur praecipuē ex fiscō solūtī.

Tunc temporis, cum rēx Syriae bellum contrā Aegyptōs gereret, Rōmānī lēgātōs ad Ptolomaeum mīsērunt auxilia prōmittentēs, sed cum duellum iam trānsactum esset, Aegyptiōrum rēx ea nōn accēpit. Hyerō, Siciliae rēx, populō Rōmānō ducenta mīlia modiōrum trīticī praebuit. Cathāginiēnsēs Sardiniēnsibus suadēbant ut contrā Rōmānōs rebellārent.

Annō DXIX a. u. c. Iānus iterum clausus est quia eō tempore Rōmānī nūllum bellum habuērunt et pax per tōtō Imperiō suō fuit. Item spolia opīma tertia M. Claudius Marcellus ex rēgem Gallōrum tulit.
(Summam ex capitulō XLVI librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)