Skip to main content

CASTA LVCRETIA

L. Tarquiniō cognōmen “Superbō” datum est. Is dictitābat Rōmulum ipsum īnsepultum periisse quamobrem hunc sepelīre vetuit. Neque omnēs Rōmānōs rēgēs post mortem sepelīvērunt, nam nec Rōmulus nec Servius sepultī sunt. Deinde sē cūstōdibus armātīs saepsit ut quī rēgnum sine iussū populī neque auctōritāte patruum sūmpsisset.

Inter cīvēs Rōmānōs Tarquinius terrōrem iniciēbat suspectīs invīsīsque in exilium mittendīs innocentibusque interficiendīs. Item senātōrum numerum minuit eō cōnsiliō ut paucitātis grātiā iī contēmptiōrēs essent. Senātum dē rēbus domesticīs bellīsque nōn cōnsulēbat atque suō sōlō iussū rem pūblicam administrābat.

Iterum Latīnōrum nōmen sibi conciliābat hospitia cum prīmōribus eōrum iungendō et fīliam suam principī eōrum Octāviō Mamiliō Tūsculānō nūptum dandō.

Latīnī īrātī erant cum mane ad concilium convocātī, ipse Tarquinius usque ad vesperum nōn adesset. Inter primōrēs Latīnōrum ferōcissimē Turnus Herdōnius in absentem rēgem invectus est. Dēmum Latīnōs ut domum abīrent hortātus est. Tarquinius dīxit sē morātum esse iūdiciī gratiā et cum Turnūs in illum mīnās iactāvisset rēx eī necem māchinārī coepit. Prīmum rēx Turnum falsō accūsāvit copiam gladiōrum domī abdidisse eō cōnsiliō ut sibi et prīmōribus Latīnōrum necem parāret.  Servō Turnī aurō rēgis corrūptō in hospitium vim gladiōrum ut clam conveheret imperāverat. Itaque comprehēnsus condemnātusque Turnus sine iudiciō novō genere suppliciī affectus est: ut mergerētur in aquam sub crāte.

Foedere igitur inter Rōmānōs Latīnōsque renovāto rēs Rōmāna superior erat.

Dux optimus bellī fuit Tarquinius Superbus. Prīmum ex Volscīs oppidum Suessam Pōmētiam vī cēpit, ex quō praedā vēndendā XL talenta argentī fēcit. Cum Gabiōs vērō vī cēpere nōn posset, dēmum urbem fraude dolōque adorīrī parāre coepit. Quamobrem rēgis fīlius Sextus Tarquinius Gabīnīs trānsfugit eō cōnsiliō ut inter eōs sē profugum ā patre tyrannō acciperētur. Eīsque nārrāvit paternam saevitiam ad hērēdēs sē vertisse. Fīliō rēgis ā Gabīnīs benignē exceptō ut eum Gabīnī ducem belli facerent atque mīlitibus cārus esset cum labōrēs tum pericula bellī aequē tolerābat atque praedam cum iīs benignē largīēbātur.

Inde Sextus Tarquinius nūntium Rōmam mīsit eō cōnsiliō ut voluntātem patris scīscitāret. Rēx Rōmānus vērō, secundum Titum Līvium, nihil respondit quia filiī nuntius īnfīdus eī videbātur. Itaque prō respōnsō Tarquinius summa papāverum capita in hortō sceptrō suō dēcussit. Quō audītō Sextus Tarquinius prīmōrēs Gabinōrum interficiendōs esse intellēxit. Neque omnēs interficere potuit cum aliī fūgēre, aliī āctī in exsilium sunt.

Tandem Gabiī sine dīmicātiōne Rōmānīs dēditī sunt quod dūcēs nōn habēbant neque populus indīvīsus fuit. Deinde rursus ad Iovis templum in monte Tarpēiō perficiendum sē vertit. Rōmāna vērō plēbs, ad cloācam Māximam aliaque opera speciē minōra aedificanda cohacta, indignābātur.

Intereā portentum formīdābile in rēgiā vīsum est: serpēns ex columnā ligneā ēlāpsus. Hōc prodigiō territus rēx ad inclutum Delphōs Ōrāculum duōs ex tribus fīliōs mīsit iīsque comes datus L. Iūnius Brūtus, quod cognōmen ‘stultum’ sive ‘tardum’ significat. Ipse Brūtus, cum frātrem suum ā rēge interfectum cognōvisset, stultitiam simulāvit ut nihil in eō regī timendum esset.

Patris mandātis perfectīs, iuvenēs ab ōrāculō quaesivērunt utrum eōrum imperium Rōmae habitūrum esse. Ex antrō respōnsum reddit: “quī prīmus mātrī ōsculum tulerit rēgnum Rōmānum possidēbit.” Quō mandatō audītō Brūtus statim prōlāpsus est, terram ōsculāns velut cecidisset, scīlicet quia ea māter commūnis nostra esset.

Tarquinius contrā Rutulōs bellum fēcit quia Ardea, urbs eōrum, dīves fuit et aerārium Rōmānum vacuum propter opera pūblica in cloācā et aedibus. Cum prīmus impetus vanus esset Ardeam obsidēre necesse fuit.

Statīvīs sub moenibus positīs, Rōmāna iuventus in conviviīs otium terēbat. Ibi inter iuvenēs pōtāntēs turpe certāmen ortum est dē uxōrum virtūte ergō iuvenēs uxōrēs suās experīrī cōnstiuēre hōc pactō: citātīs equīs urbem volāvērunt ut fēminās domī invīserent. Rōmae līberī rēgis uxōrēs in luxū convīviōque tempus terentēs invenērunt. Collātinus vērō suam sērā nocte lānae dēditam inter ancillās. Itaque laus et palma certaminis penes Lucretiam, Collātinī uxōrem, fuit. Ibi S. Tarquinius malā libīdine Lucrētiae stuprandae capī coeptus est.

Sextus Tarquinius  improbō cupīdine ardēns in Collātiam revēnit ut Lucrētiam stuprāret. Post cēnam ille in hospitāle cubiculum dēductus est. Cēterīs dormientibus stirps rēgis, gladiō strictō, in cubiculum Lucretiae lāpsus est, ad dormientem vēnit eamque stuprāvit. Lucretiae nōn sōlum morte sed etiam dēdecore minātus est. Sex. Tarquiniō profectō, Lucrētia marītum et patrem advocāvit. Collātīnus L. Iūnium Brūtum sēcum ad Lucrētiam dūxit.

Fēminam virī cōnsōlārī conābantur dīcentēs corpus peccāre nōn posse sed animum. Ita noxam ā muliere coāctā in auctōrem dēlictī āvertēbant. Lucrētia cultrum abditum sub veste habēbat, quō mulier violāta in pectore sē trānsfīxit. Tunc Brūtus cultrum sanguine Lucrētiae manantem prae sē tenēns iūrāvit rēgem Tarquinium cum stirpe Rōmā pellere neque aliquem umquam permittere in urbe rēgnāre.

Lucrētiae corpus in forum Collātiae dēlātum est. Hāc rē atrōcī concitī hominēs querebantur atque Brūtus, hominum lacrimantium castīgātor, eōs ad arma capienda in rēgem Tarquinium incitābat. Itaque cum armātā iūventā Rōmam profectus est ibique ōrātiōnem in forō dē Tarqūiniī scelēribus, vī, libīdine ac superbiā habuit. Inter cētera facinora nefanda stuprum Lucrētiae memorāvit, Rōmānōs ē bellātōribus opificēs factōs ac caedem Serviī Tuliī rēgis indignam, ā Tulliā fīliā currū et equīs super corpus invectīs. Dēmum deōs parentum ultōrēs invocāvit.

Populus Rōmānus hāc ōrātiōne incēnsus rēgem indīxit eum nullum imperium Rōmae habēre et cum coniuge ac līberīs in exsilium proficīscendum esse. Tullia inter tumultum domō profūgit. Brūtus Ardeam profectus est eō cōnsiliō, ut dum rēx Rōmam sibi clausam invenīret, ipse castra caperet ibique exercitum adversus rēgem concitāret. Eōdem ferē tempore rēx Ardeā Romam vēnit, diversiīs itineribus, ut mōtūs comprimeret. Et Brūtus nē rēgī obvius fieret ā viā principālī cursum flēxit.

Tarquiniō Rōmā clausa fuit exsiliumque indictum. Duo rēgis līberī cum patre ad Etrūscōs profūgērunt. Sex. Tarquinius vērō, apud Gabiōs prīmum benignē acceptus, posteā ab ultōribus veterum simultātum interfectus est.

L. Iūnius Brūtus et L. Tarquinius Collātīnus primī Rōmae cōnsules fuērunt.

(Summam ex capitulō XLV librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
Pater Johannes Boēthius, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)