Skip to main content

NVMA POMPILIVS

Post Rōmulī mortem certāmen inter patrēs dē rēgnō ortum est. Rōmānī verēbantur nē urbs sine imperiō auctōritāte carēret itaque ab externīs inimicīs adorīrētur. Quamborem, postquam patrēs inter sē imperium cōnsociāvērunt, interrēgēs imperitābant. Plēbs vērō ūnum rēgem ā sē creātum postulābat. Quod, cum patrēs populō concēderent, dēcrēvērunt ut ipsī novum rēgem cōnfirmārent.

Tum, advocātā cōntiōne, Nūma Pompilius, vir Sabīnus et sapientissimus, ā plēbe creātus est.
Quamquam peregrīnus erat, Senātus Nūmam rēgem probāvit quia nēminem illō virō prūdentissimō mālle ausī sunt. In arcem ab augūre dēdūctus et sīcut Rōmulus auspicātō, rēx tandem factus est.

Postquam populum ferōcem pāce mītigandum ratus est, Iānum ad īnfimum Argīlētum extruere cūrāvit, quī bellum et pācem indicat eō pactō: apertus bellum exstat, clausus vērō pāx, quod tantum post Numae rēgnum bis factum est: semel post prīmum bellum Pūnicum, item post bellum civīle inter Augustum et Mārcum Antonium.

Numa ut deōrum metum Rōmānīs iniceret simulāvit noctū cum nymphā Ēgeriā colloquī et ab eā lēgēs sacrās accipere. Itaque sacra īnstituit et sacerdōtēs creāvit. Item duōs mēnsēs annō addidit Iānuārium et Februārium. Inter aliōs creāvit flāminem Diālem, Iovis sacerdōtem assiduum. Deinde generum suum Numam Mārcium Pontīficem lēgit. Itaque per omne Numae rēgnī, cum nefās putārent cīvitātem  tam sanctam violāre, finītimī populī Rōmam adōrtī nōn sunt.

(Summam ex capitulō XLII librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
discipulus Alvarus Nicaraguensis, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)