Skip to main content

HORATII ET CVRIATII

Numā mortuō Tullum Hostīlium, Hostiī Hostīliī nepōtem, rēgem creāvit; patrēs auctōrēs factī sunt. Ille nōn tantum Numā sed etiam ferocior Rōmulō fuit, ideō undique causās bellī faciendī quaerēbat. Prīma vērō fuit quod rēx Albānus Rōmānae legātiōnī negāvit rēs ex agrō eōrum captās reddere. Interim lēgātī Albānī Rōmae blandē ac benignē exceptī rēs nōn repetivērunt antequam Rōmānī Albā reversī bellum prīdem indīxerant.

Itaque bellum quasī cīvīle, cum Rōma ab Albā Longa orta esset, coepit. Albānī statīva in agrum Rōmānum locāvērunt ibique rēge Cluiliō mortuō, Mettius Fūfētius dictātor creātus est.

Cōpiīs in aciem ēductīs, Mettius Tullō nūntiāvit ante pugnam colloquiō opus esse. Prōtinus dīxit sē metuēre nē Etrūscī aggrederentur utrumque populum prae pugnā fessum cōnfectumque. Tandem decrēvēre certāmen inter frātrēs hīs lēgibus ut populus victor alterī populō cum bonā pāce imperāret. Ita trigeminīs pugnāntibus imperium pūblicum et servitium ob oculōs versābātur.

Post prīmum concursum nōn tantum agitātiō armōrum, sed etiam vulnera spectāculō fuērunt. Duo Rōmānī super alium alius concidērunt itaque exercitus Albānus gaudiō conclāmāvit. Occīsīs duōbus Horātiīs, Cūriātiī frātrēs minimē incolumēs erant sed omnēs vulnerātī. Rōmānus vērō ūnus integer incolumisque erat. Horātius fugam cēpit ut Albānōs vulnerātōs sē persequentēs divīderet nēve simul cum tribus sed cum singulīs pugnāret.

Prīmum magnō impetū occīdit. Porrō alterum etiam cōnfēcit. Tum dēmum tertium Albānum, cum Horātius incolumis esset, neque eī vis aut spēs restāret, facillimē vīcit. Horātius victor ā Rōmānīs ovantibus magnō cum gaudiō acceptus est. Horātiī et Cūriātiī mortuī sepultī sunt ubi unusquisque ceciderat.

Tunc Tullus Mettiō imperāvit ut iuventūtem in armīs habēret quia ā Vēientibus bellum timēbat.

Horātius victor trigemina spolia prae sē gerēns ante portam Capēnam sorōrem suam lūgentem invēnit atque īrā permōtus eam verbīs increpuit ferrōque trānsfīxit. Quod formidābile facinus nec Populus nec Patrēs probāvēre. Rēx igitur Duumvirōs creāvit eō cōnsiliō nē ipse tantum crīmen iūdicāret.

Igitur, duumvirī Horātium condemnāvērunt, quoniam tantum scelus sē neglegere posse nōn cēnsēbant. Itaque līctor manūs colligāre iussus est. Horātius ad populum prōvocāvit. Ipse pater fīlium in eō iūdiciō dēfendit ōrāns nē sē orbum līberīs facerent. Arma ac spolia Cūriātiōrum ostentābat senex. Tandem, cum Rōmānī tam deforme spectāculum perferre nōn possent, Horātius ā populō absolūtus est magis admīrātiōne virtūtis quam iustitiā causae.

Intereā Albānus vulgus īrātus erat cum tribus mīlitibus fortūna pūblica comissa esset. Mettius animōs cīvium prava cōnsilia parandō reconciliāre cōnātus est. Itaque Fidēnātēs, cum Mettius prōmīsisset sē ad eōs transitūrum, ā sociīs Rōmānīs ad Vēientēs dēfēcērunt.

Posterō diē inter Tiberim et Aniēnem fluviōs proelium factum est. In aciē īnstrūctī sunt contrā Fidēnātēs Albānī, cuius rēx, Mettius, cum palam ad hostēs trānsīre nōn audēret, sēnsim ad montēs subīre coepit. Tunc Tullus magnā vōce inclāmāvit suō iussū hostēs ab Albānīs circumdūcī ut illōrum nuda terga invāderent. Vēientēs, terrōre perculsī, flūmen ab effūsā fugā arcēbat. Intereā Mettius procul fīnem pugnae opperiebātur eō cōnsiliō, ut sē iungeret cum exercitū victōre.

Posterō diē uterque exercitus ad cōntiōnem vocātus est. Albāna iuventa Rōmānō rēgī proximā stabat. Tullus dīxit nōn magis cum hostibus quam cum perfidiā sociōrum herī dīmicātum esse.  Item Mettium Fuffetium perfidiae ac prōditiōnis accūsāvit quod iniussū suō ad montēs Albānōrum agmen abdūxisset. Tullus redīre in ūnum populum gentēs quae in duās partēs divīsae erant volēbat itaque Albānōs Rōmam trādūcī iussit. Ad haec iuvenēs Albānī, cum inermēs et saeptī ab mīlitibūs Rōmānīs essent, tacēbant. Deinde Mettium ad duōs currūs vinxit eō cōnsiliō ut corpus eius in duās partēs lanīaret. Tantō suppliciō Tullus hūmanum genus sānctitātem foederis crēdere et servāre docēre volēbat.

Ita legiōnēs Rōmānae Albam missae sunt ad dīruendam urbem neque cīvēs Albānī tumultum fēcēre sed trīste silentium dēfīxit animōs omnium. Tandem, cum Rōmānī omnia tēcta dīruerent, cūnctī Albānī coāctī urbem suam relīquēre. Tantummodo, sicut ēdictum a rēge erat,  templīs deōrum abstinuērunt.  Urbs Alba, ab Ascaniō condita, quadringentōs annōs steterat. Albānīs Rōmam trāductīs, numerus civium Rōmānōrum duplex factus est.  Mōns Caelius, ubi Tullus sedem rēgiae capit, additus est. Item rēx patriciōs Albānōs lēgit atque novam cūriam, quae Hostīlia apellātur, Senatuī ita auctō aedificāvit. Postrēmō equitātum suum auxit  decem turmīs ex Albānīs legendīs, legiōnibus vēteribus supplendīs et novīs cōnscribendīs.

Exercitū ita auctō Rēx Tullus gentī Sabīnae bellum indīxit, cuius bellī causa afferēbatur iniūria, quod rēs repetītae neque redditae ab utrōque erant. Itaque ad silvam Maitiōsam aciēs Rōmāna fortior ac nuper aucta Sabīnōs dēvīcit cum equitēs Rōmānī repente invectī ōrdinēs Sabīnōrum turbāverint. Sabīnīs dēvictīs nūntiātum est in monte Albānō magnī lapidēs dē caelō cecidisse. Tunc vox ingēns caelestis Albānīs monuit nē patrium rītum in sacrīs neglegerent. Albānī sānē ita monendī erant quia velut patriam, fortūnae īrātī, etiam cultum et sacra dēseruerant.

Paulum post iuventa Rōmāna mīlitiam recūsāre coepit ob magnam pestilentiam ortam. Rēx vērō, quī anteā mīlitiae quam domī iuvenum corpora sāniōra esse rēbātur, iam morbō affectus sententiam animumque ita mūtāvit ut subitō māximā curā deōs colere coepisset. Postremō, cum Iovī sacra rīte nōn fēcisset, fulmine ictus ūna cum domō suā igne absūmptus est. Rēx Tullus duōs et trīgintā annōs rēgnāvit.

(Summam ex capitulō XLII librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
discipulus Alvarus Nicaraguensis, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)