Skip to main content

Posts

Showing posts from May, 2016

BELLVM MACEDONICVM

Post bellum Pūnicum secundum Rōmānī cum Philippō, Macedoniae rēge, cōnflīxērunt. T. Quīnctius Flāminīnus prīmum ad faucēs Ēpīrī Macedonas fugāvit, deinde in Thessaliā fūdit. Hāc victōriā nūntiātā, Senātus quīnque diēs fēstōs dēcrēvit rērum prosperē gestārum gratiā.

Ad templum Bellōnae pāx data est Macedonibus praesertim hīs lēgibus: ut praesidia dēdūcerentur Graecāsque cīvitātēs, trānsfugās captīvōsque Rōmānīs trāderent. Item nūllum elephantum, quīnque tantum nāvēs tectās retinērent neque  ūllum bellum extrā fīnēs Macedoniae īnferrent. Dēnique mīlle talenta argentī populō Rōmānō tribuerent.

Brevī post magna Graecōrum multitūdō Corinthum convēnerat ut Isthmiōrum lūdōs spectāret mercātumque frequentāret. Ibi  praecō omnēs gentēs Graecās, quae sub diciōne Philippī fuerant, līberās, immūnēs et sub propriīs lēgibus esse nūntiāvit. Tantō gaudiō omnēs nūntium dē lībertāte suā accēpērunt ut, lūdīs dīmissīs, imperātor Rōmānus ā turbā spectatōrum, quae super eum ad gratiās agendās rueret, haud …

ΒΗΘΛΕΕΜ ΕΤΟΙΜΑΖΟΥ!

Βηθλεὲμ ἑτοιμάζου· εὐτρεπιζέσθω ἡ φάτνη· τὸ Σπήλαιον δεχέσθω, ἡ ἀλήθεια ἦλθεν· ἡ σκιὰ παρέδραμε· καὶ Θεὸς ἀνθρώποις, ἐκ Παρθένου πεφανέρωται, μορφωθείς τὸ καθ' ἡμᾶς, καὶ θεώσας τὸ πρόσλημμα. Διὸ Ἀδὰμ ἀνανεοῦται σὺν τῇ Εὔᾳ, κράζοντες· Ἐπὶ γῆς εὐδοκία ἐπεφάνη, σῶσαι τὸ γένος ἡμῶν.


HANNIBAL

Cornēlius Nēpōs in librō “Dē excellentibus ducibus exterārum gentium” dīcit Rōmānōs fortitūdine cēterīs nātiōnibus praeēminēre sīcut Hannibalem prūdentiā cunctōs imperātōrēs omnium tempestātum praestitisse.

Invidiā et obtrectātiōne suī populī dēbilitātus est Hannibal magis quam ob vim Rōmānōrum, ergā quōs Hamilcar pater, in puerulō flammās ōdiī incendisse ferunt.

Post obitum Hamilcaris et Hasdrubalis Hannibal, ingentī cōnsensū mīlitum, imperātor factus est. Quī, per trēs annōs omnēs gentēs in Hispāniā dēbellāvit atque Saguntinōs, sociōs Rōmānōrum, vī expugnāvit.

Saguntō captō trēs exercitūs māximōs comparāvit ūnum ex quibus sēcum in Italiam dūxit, quō cum per saltum Pyrēnaeum, tum per Alpēs, quās anteā hominēs inermēs vix poterant rēpere, Hannibal cum elephantīs ōrnātīs iter facere potuit.

Apud flūmen Rhodanum Hannibal cum P. Cornēliō Scīpiōne armīs dēcrēvit eumque saucium et vulnerātum fugāvit.

Alpēs trānsgressus, in Etrūriā gravī morbō in dextrō oculō affectus est, quō morbō cum pre…