Skip to main content

AENEAE ERRORES

Karthāginem, urbem dīvitem ac bellicōsam in Āfricae litore sitam, prae cēterīs Iūnō mālēbat. Dea vērō Trōiānōs, cum Paris mālum aureum Venerī dederit atque pulchriōrem eī iūdicaverit, ōderat. Item quia sciēbat Rōmānōs, posterōs Trōiānōrum,
ōlim Karthāginem expugnātūrōs esse. Itaque, ut Minerva, ob Āiācis in virginem Cassandram stuprum, Graecōrum classem ventīs disiēcerat, illa Aeolum, rēgem et ventōrum cūstōdem, supplex ōrāvit ut classem Aenēae submergeret.

Aenēas, dum magna procella ventīs facta nāvēs in fundum pontī iactābat, optāvit ut prō patriā pugnāns occidisset, quia melius esse morī in bellō quam sine glōriā sub undīs perīre putābat. Nāvēs, cum flūctūs ad caelum eās tollerent, nec vēlīs, nec rēmīs agī poterant. Trēs contrā saxa latentia abreptae sunt tempestate, trēs ab altō in vada lātae. Tunc ante ipsīus Aenēae oculōs ūna magnō flūctū in puppim ferīta, rapidō gurgite vorāta est.

Interim Neptūnus, cui maris imperium datum est, cum pontum tantā tempestāte miscērī vidēret, ventōs iussit apud sē venīre atque iīs imperāvit ut domum properārent et eōrum dominō dīcerent sē sōlum et ūnum rēgem marium esse! Aenēadum nāvēs, quae ex tempestāte supererant, in sinum longum ad ōram Africae situm vēctae sunt. Trōiānī fessī ē nāvibus ēgressī prīmum magnō cum gaudiō sē in lītora prostrāvērunt et Achātēs ignem fēcit ut cibum ūmidum torrēret.

Aenēās ē scopulō prōspiciēns trēs cervōs in lītore errantēs vīdit ergō arcum sagittāsque corripiēns eōs persecūtus est septemque strāvit. Quam praedam omnibus sociīs partītus est. Itaque Trōiānī vīrēs et animum restituērunt cibum edendō et vīnum, quod Acestēs eīs in Siciliā dederat, edendō. Posterō diē in silvā dea Venus Aenēae et Achātae occurrit, quamquam mātrem Aenēās nōn agnōvit cum arma et vestem virginis vēnantis gereret.  Aenēas deam interrogāvit quam eam apellāret atque utrum dea an mortālis esset. Venus respondit sē virginem Karthāginiēnsem esse, urbem quō Dīdō Rēgīna Tyrō Phoenīcēs vēnit quod timēbat fratrem suum Pygmaliōnem, quī clam marītum Sychaeum necāverat, ut ipse coniunx illae somnīs narrāverat. Attamen ante quam ex patriā excessit marītus mortuus veterēs antīquissimōsque thēsaurōs occultōs eī mōnstrāvit. Tandem Tyriī profugī ad ōram Lybiae pervenērunt ubi rēgīna novam urbem, nōmine Karthāginem, et novum rēgnum condere cōnstituit. Aenēās errōrēs suōs per maria deae nārrāvit atque māter Venus eī nūntiāvit sociōs salvōs Karthāgine esse. Tandem, cum Venus dīvīnō decōre fulgēns sē āverteret, Aenēās eam agnōvit.

Hīc in urbem ingressī sunt Aenēās et Achātēs sed ā nēmine vidērī poterant quia nebula ā deā missa eōs circumfundēbat. Venus ipsa in īnsulam Cyprum laeta sē contulit. Hīc ex altō colle Achātēs et Aenēās dēspicientēs magnitūdinem novae Karthāginis mīrābantur et cīvēs industriōs quī mūrōs dūcēbant atque novōrum aedificiōrum fundamenta locābant, etsī nēmō illōs, nebulā cīnctōs, in urbem intrantēs vidēre poterat. In novō templō Iūnōnis erant imāginēs dē bellō Trōiānō ordine pictae, quās Aenēās oculīs lūstrāvit et, cum arma corpusque Hectoris mortuī agnōverit, magnum gemitum dedit.

Dīdō ad templum incēssit tam pulchra formā sīcut Diāna per silvīs cum Nymphīs ambulāns. Deinde rēgīna in soliō rēgiō cōnsēdit ubi lēgēs Poenīs dabat et urbem administrābat. Tum sociī Aenēae, quōs in marī mersōs ille putābat, ad rēgīnam adductī sunt. Īlioneus, gubernātor ac māximus eōrum Dīdōnem ōrāvit nē sē ab Āfricae litore arcesseret. Tunc cāsūs suōs et sociōrum rēgīnae nārrāvit. Trōiae ruina vērō Dīdōnī valde nota iam erat. Itaque Poenōrum rēgīna Trōiānīs prōmīsit sē Trōiānōs iuvātūram esse. Quod audientēs Aenēās et Achātēs ē nebulā circumfūsā ērumpere
cupiēbant. Aenēās ē nūbe ēgressus, cum māter Venus eī decōrem mīrābilem donāvīsset, iam deō similis ante Dīdōnem stabat, cui grātias ēgit ob clementiam atque humanitātem quia rēgīna eōs dīgnē accēpit atque iīs magnificum convīvium apparāvit. Ad cēterōs Trōiānōs mūnera ampla misit Aenēās: taurōs, suēs agnōsque cum mātribus.

Intereā in rēgiā triclīnium veste pictā purpurāque ac mēnsīs vāsīs argenteīs et aureīs vestītīs ōrnātum est. Dux vērō Trōiānus vestem pretiōsissimam signīs aurōque rigentem Dīdōnī darī iussit. At Venus in animō novum cōnsilium versābat: ut Cupīdō rēgīnam amōre incenderet, neque quis Veneris fīlium agnōscere potuit cum vultus eius mutātus esset in Ascaniī faciem. In mediō accubuit rēgīna lectō dum puer Iūlus in eius gremiō cōnsīdit. Ibi sedēns Cupīdō animum rēgīnae vīvō amōre accendere et marītum mortuum ē memoriā Didōnis abolēre temptāvit.

Ad solem occāsum triclīnium lucernīs accēnsīs illūstrātum est atque rēgīna deōs orāvit ut Tyriīs Trōiānīsque ille diēs fēlix esset. Posteā fidicen nōbilissimus, nōmine Iōpās, pulcherrimō cantū, omnēs in conviviō dēlectāvit. Dīdō Aenēam rogāvit ut sibi multa narrāret super Priamō et Hectore neque fugam nec errōrēs suōs omitteret. Quod Aenēas haud libenter fēcit cum eī cāsum Trōiae meminisse horrēret. Postquam tandem sepelium genitōris memorāvit, ut fīnem nārrandī fēcit dūx Trōiānus quiētī sē dedit.

(Summam ex capitulō XXXIX librī c.t. 'Rōma Aeterna' 
discipulus Alvarus Nicaraguensis, magistrō Carolō adiuvante, cōnscrīpsit.)