Skip to main content

MANGO


Nōmen in mūrō cōram quō dominī dominaeque cōnsistunt atque aspiciunt servōs est Stōrax foedī avārīque mangōnis rosās pulchrās in capite gerentis quī anteā servus in Graeciā, nunc Rōmae lībertīnus ac vēnālicius, hominēs sīcut mercēs emit et vēndit. Vidētisne illa corpora pulcherrima quae vestīmentīs nōn omnīnō operiuntur? Corpus crassum autem mangōnis pretiōsā tunicā aureā bene operītur. Hāsne bīnās virginēs stantēs vidētis, alteram nigram, alteram albam? Virginī nigrae pedēs sunt albī quod crētā ā vēnāliciō dēpicta sunt. Nigra est sed fōrmōsa. Virgō alba oculōs suōs bracchiō operītur timōris causā atque etiam propter pudōrem nam corpus eius est prope nūdum. Fēmina pilleō capite operītō ante adulēscentem validum sedēns plōrat et lacrimat. In oculīs eius sunt lacrimae. Puer trīstis eam sedentem spectat. Fortasse sunt māter fīliusque. Quālis fortūna eōs exspectat? Quālis diēs opperītur? Quālem vītam spērant? Ō tempora improba!

NOS SVMVS TEMPORA. QVALES SVMVS, TALIA SVNT TEMPORA